라틴어 문장 검색

filius meus extra sortem urbi praeerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 492:2)
An est quisquam qui dubitet nullis iniuriis vestris, si quae forte aliquando fuerunt, unquam aeque quam munere patrum in plebem, cum aera militantibus constituta sunt, tribunos plebis offensos ac concitatos esse?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 26:1)
forte ea regione qua M.' Sergius tribunus militum praeerat castra adorti sunt ingentemque terrorem intulere, quia omnem excitam sedibus magna mole adesse crediderant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 95:1)
sed castris praeerat Verginius, privatim Sergio invisus infestusque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 97:2)
ubi cum omnem culpam in collegam inclinaret, acciri Verginium ex castris, interea praeesse legatos placuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 100:3)
praeerant tribuni militum M.' Aemilius et K. Fabius.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 140:2)
tribuni quorum temeritate bellum contractum erat summae rerum praeerant, dilectumque nihilo accuratiorem quam ad media bella haberi solitus erat, extenuantes etiam famam belli, habebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 409:1)
principio anni aversae curae hominum sunt a bello Etrusco, quod fugientium ex agro Pomptino agmen repente inlatum in urbem attulit Antiates in armis esse Latinorumque populos iuventutem suam summisisse ad id bellum, eo abnuentes publicum fuisse consilium quod non prohibitos tantummodo voluntarios dicerent militare ubi vellent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 60:1)
legiones urbanae quibus Quinctius praefuerat ei decernuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 95:2)
responsum frequenti utriusque gentis concilio est culpam in eo publicam nec consilium fuisse quod suae iuventutis aliqui apud Volscos militaverint;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 109:1)
se militantem, se restituentem eversos penates, multiplici iam sorte exsoluta, mergentibus semper sortem usuris, obrutum fenore esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 147:1)
castris exercituique interim, si videatur, praesit collega.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 264:2)
ad bella nova priore anno destinata Falisci quoque hostes exorti duplici crimine, quod et cum Tarquiniensibus iuventus eorum militaverat et eos qui Falerios perfugerant cum male pugnatum est, repetentibus fetialibus Romanis non reddiderant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 159:1)
An aequum esse dediticios suos illa fertilitate atque amoenitate perfrui, se militando fessos in pestilenti atque arido circa urbem solo luctari aut in urbe insidentem labem crescentis in dies fenoris pati?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 437:1)
praeerat Geminus Maecius, vir cum genere inter suos tum factis clarus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 79:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION