라틴어 문장 검색

neque enim plus quam tribus nocturnis horis quiescebat ac ne iis quidem placida quiete, sed pauida miris rerum imaginibus, ut qui inter ceteras pelagi quondam speciem conloquentem secum uidere uisus sit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 50장 3:2)
in cognoscendo autem ac decernendo mira uarietate animi fuit, modo circumspectus et sagax, interdum inconsultus ac praeceps, nonnumquam friuolus amentique similis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 15장 1:1)
ac ne cui haec mira sint, litigatori Graeculo uox in altercatione excidit:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 15장 4:1)
mirum et uel praecipue notabile inter haec fuerit nihil eum patientius quam maledicta et conuicia hominum tulisse, neque in ullos leniorem quam qui se dictis aut carminibus lacessissent extitisse.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 39장 1:5)
at e primoribus prudentia atque aetate praestantibus uel instar senatus, ad quos de maiore re quotiens opus esset referretur, instituit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 10장 2:2)
illud mirum admodum fuerit, neque praesentium quemquam opem imperatori ferre conatum et omnes qui arcesserentur spreuisse nuntium excepta Germanicianorum uexillatione.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 20장 1:5)
idem miri in adulando ingenii primus C. Caesarem adorare ut deum instituit, cum reuersus ex Syria non aliter adire ausus esset quam capite uelato circumuertensque se, deinde procumbens.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 2장 5:1)
Bellum ciuile motum a L. Antonio, superioris Germaniae praeside, confecit absens felicitate mira, cum ipsa dimicationis hora resolutus repente Rhenus transituras ad Antonium copias barbarorum inhibuisset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 6장 2:1)
Invehebatur tum opportunitate mira triremis e classe Alexandri in eam ipsam, quae quinqueremi inminebat, tanta vi, ut Tyrius gubernator in mare excuteretur e puppi.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 4장 11:2)
Ceterum Alexander, quam regionem Dareus petisset, omni cura vestigans tamen explorare non poterat more quodam Persarum arcana regum mira celantium fide:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 6장 6:1)
Caeli quoque mira temperies, verno tepori maxime similis, omnes anni partes pari salubritate percurrit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 7장 19:1)
"Ecquid mirum est, si tam ab amico animo pacem petit?"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 11장 3:10)
"mirum est:"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 13장 27:3)
"quid mirum et fortunatos semper parem quaerere?"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 5장 12:8)
Haud mirum est Dareum non temperasse animo, quamquam eum, impiae voci quantum nefas subesset, latebat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 9장 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION