라틴어 문장 검색

Nec rationem patitur nec aequitate mitigatur nec ulla prece flectitur populus esuriens.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 113:3)
Quemadmodum totum corpus animo deservit et, cum hoc tanto maius tantoque speciosius sit, ille in occulto maneat tenuis et in qua sede latitet incertus, tamen manus, pedes, oculi negotium illi gerunt, illum haec cutis munit, illius iussu iacemus aut in- quieti discurrimus, cum ille imperavit, sive avarus dominus est, mare lucri causa scrutamur, sive ambitiosus, iam dudum dextram flammis obiecimus aut voluntarii terram subsiluimus, sic haec immensa multitudo unius animae circumdata illius spiritu regitur, illius ratione flectitur pressura se ac fractura viribus suis, nisi consilio sustineretur.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 19:1)
difficilius est enim moderari, ubi dolori debetur ultio, quam ubi exemplo.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 122:3)
Atqui hoc omnes intellegunt clementiam esse, quae se flectit citra id, quod merito constitui posset.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 12:3)
Praeterea eum omnia clarissimorum ingeniorum monimenta ad compescendos moderandosque luctus composita evolverem, non inveniebam exemplum eius, qui consolatus suos esset, eum ipse ab illis comploraretur.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 3:5)
non gemmae te, non margaritae flexerunt ;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 111:2)
Illo moderante terras et ostendente quanto melius beneficiis imperium custodiatur quam armis, illo rebus humanis praesidente non est periculum, ne quid perdidisse te sentias ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 73:1)
Moderandum est itaque vobis maxime, quae immoderate fertis, et in multos dolores humani pectoris vis dispensanda.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 59:4)
ipse tamen pro rostris laudavit filium stetitque in conspectu posito corpore, interiecto tantummodo velamento, quod pontificis oculos a funere arceret, et flente populo Romano non flexit vultum ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 83:2)
Etiam cum potentes et imperio editi et consensu servientium validi nocere intendent, tam citra sapientiam omnes eorum impetus deficient, quam quae nervo tormentis- ve in altum exprimuntur, cum extra visum exsilierint, citra caelum tamen flectuntur.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 16:5)
Primum facilius est excludere perniciosa quam regere et non admittere quam admissa moderari ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 40:1)
nusquam oculi eius flectentur, ut non quod indignentur inveniant.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 36:3)
Ea demum velocitas placet, quae ubi iussa est vestigium sistit nec ultra destinata pro- currit flectique et a cursu ad gradum reduci potest ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 193:1)
immo in contrarium omnia eius indicia flectamus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 81:4)
" Iam flectamus cursum ad urbem.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 32:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION