라틴어 문장 검색

Quod ubi conspexit, celeriter vela subduci demittique antemnas iubet et milites armari et vexillo sublato, quo pugnandi dabat signum, quae primae naves subsequebantur idem ut facerent significabat.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 45:4)
Vatinius cum animum adverteret neque navium se magnitudine neque numero parem esse fortuitae dimicationi, fortunae rem committere maluit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 46:1)
Quantoque coniunctis magis navibus confligendi potestas dabatur, tanto superiores erant Vatiniani;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 46:6)
propugnatores Octaviani partim in navibus iugulantur, partim in mare praecipitantur.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 46:9)
Sequuntur hunc suae naves non nullae, quas casus ab illo periculo vindicarat.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 46:13)
Capit ex eo prcelio penterem unam, triremis duas, dicrotas VIII complurisque remiges Octavianos posteroque ibi die, dum suas captivasque navis reficeret, consumpto post diem tertium contendit in insulam Issam, quod eo se recepisse ex fuga credebat Octavium.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 47:2)
Cassius legionibus in hiberna dispositis ad ius dicendum Cordubam se recepit contractumque in ea aes alienum gravissimis oneribus provinciae constituit exsolvere;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 49:1)
Quintam legionem novam conscribit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 50:3)
Augetur odium et ex ipso dilectu et sumptu additae legionis.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 50:4)
Itaque ipse in Lusitaniam proficiscitur ad legiones arcessendas auxiliaque adducenda;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 51:4)
certis hominibus dat negotium ut frumentum navesque C praepararentur pecuniaeque describerentur atque imperarentur, ne qua res cum redisset moraretur.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 51:5)
quintam fore in Hispania legionem.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 52:2)
Laterensis, cum id non dubitaret, accurrit laetus in castra militibusque vernaculis et secundae legionis, quibus odio sciebat praecipue Cassium esse, gratulatur;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 53:7)
Re cognita XXX legio signa Cordubam infert ad auxilium ferendum imperatori suo.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 54:3)
Cum duae legiones reliquae essent in castris, secundani, veriti ne soli relinquerentur atque ex eo quid sensissent iudicaretur, secuti sunt factum superiorum.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 54:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION