라틴어 문장 검색

condiciones quaesitas per amicos, qui matres familias et adultas aetate uirgines denudarent atque perspicerent, tamquam Toranio mangone uendente.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 69장 1:4)
quos quidem apud Neapolim sub inruptionem hostis nauigium clam petentis uagitu suo paene bis prodidit, semel cum a nutricis ubere, iterum cum a sinu matris raptim auferretur ab iis, qui pro necessitate temporis mulierculas leuare onere temptabant.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 6장 1:2)
permittente ergo Gaio reuocatus est, uerum sub condicione ne quam partem curamue rei p. attingeret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 13장 2:4)
' quo et ipso aucta suspicio est opinantium successorem ascitum eum necessitate magis quam iudicio, quando ita praefari non abstinuerit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 23장 1:5)
permisitque ea sola condicione, ne inter simulacra deorum sed inter ornamenta aedium ponerentur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 26장 1:5)
quare Parrasi quoque tabulam, in qua Meleagro Atalanta ore morigeratur, legatam sibi sub condicione, ut si argumento offenderetur decies pro ea sestertium acciperet, non modo praetulit, sed et in cubiculo dedicauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 44장 2:1)
instanti saepius, ut ciuitate donatum in decurias adlegeret, negauit alia se condicione adlecturum, quam si pateretur ascribi albo extortum id sibi a matre.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 51장 1:2)
queri etiam palam de condicione temporum suorum solebat, quod nullis calamitatibus publicis insignirentur;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 31장 1:1)
nullus denique tam abiectae condicionis tamque extremae sortis fuit, cuius non commodis obtrectaret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 35장 3:1)
Condicionem temporum illorum etiam per haec aestimare quiuis possit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 60장 1:1)
in curiam ad suadenda quae uiderentur, ui se et necessitate teneri respondit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 10장 3:5)
absentibus secundum praesentes facillime dabat, nullo dilectu culpane quis an aliqua necessitate cessasset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 15장 2:2)
nam et negotiatoribus certa lucra proposuit suscepto in se damno, si cui quid per tempestates accidisset, et naues mercaturae causa fabricantibus magna commoda constituit pro condicione cuiusque:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 18장 2:2)
latum clauum, quamuis initio affirmasset non lecturum se senatorem nisi ciuis R. abnepotem, etiam libertini filio tribuit, sed sub condicione si prius ab equite R. adoptatus esset;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 24장 1:3)
Peregrinae condicionis homines uetuit usurpare Romana nomina dum taxat gentilicia.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 25장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION