라틴어 문장 검색

V. Quaerendum arbitror utrum plura facere possit Deus vel meliora quam faciat, aut ab his etiam quae facit, ullo modo cessare posset, nec ea unquam videlicet faceret, quod sive concedamus, sive negemus, multas fortasse inconvenientium anxietates incurremus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 12:1)
Ab optimo porro invidia longe relegata est, itaque consequenter sui similia cuncta, prout cujusque natura capax beatitudinis esse potuerit, effici voluit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 12:19)
Volens siquidem Deus bona quidem omnia provenire, mali porro nullius, prout eorum quae nascuntur natura fert, reliquit propaginem.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 12:21)
Si enim voluit, et non potuit, infirmus est;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 12:30)
Sed vix habeat, profero rationem, aeque fieri oportebat quod factum non est, sicut quod factum est, et aeque bonum etiam illud Hac itaque ratione qua convincitur quia Deus Pater tam bonum genuerat Filium quantum potuit, cum videlicet aliter reus esset invidiae, clarum est omnia quae facit, quantum potest egregia facere nec ullum commodum quod conferre possit, substrahere velle.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 12:37)
Hoc volo, sic jubeo, sit pro ratione voluntas.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 12:63)
) Sed magis velle dicendus est singula ut fiant quia bonum esse ut fierent, vidit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 12:66)
Et Christus etiam ipse non sibi placuisse dicitur, quia nihil hoc fine vel intentione agere debemus, quia id volumus, vel quia nobis in hoc placemus, id est quia in hoc delectamur, sed potius quia id a nobis fieri bonum esse censemus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 12:68)
Cum videlicet in singulis faciendis vel dimittendis rationabilem habeat causam, cur ab ipso fiant vel dimittantur, nec ipse quidquam, qui summa ratio est, contra id quod ratio congruit, aut velle aut agere queat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 13:17)
Nemo quippe quod a ratione dissidet, velle vel agere rationabiliter potest.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 13:18)
" Quod non posse Dei non velle alio modo omnimodo dici poterat verbo.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 13:25)
Subest enim cum volueris tibi posse (Sap. XII, 18).
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 13:28)
" Ergo ubi non est velle Dei, deest posse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 13:29)
Salvari autem a Deo hunc quis neget antecedens ad Deum salvare eum;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 14:14)
Cum itaque possibile sit hunc, qui damnandus est, a Deo posse salvari, quis neget possibile esse et Deum salvare eum?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 14:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION