라틴어 문장 검색

Deligatum uero membrum in diem tertium continendum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 8:1)
Ergo tum rursum id membrum deligandum, adiciendaque prioribus quinta fascia est;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 8:3)
Quotienscumque autem soluitur membrum, calida aqua fouendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 8:5)
Sed si iuxta articulum fractura est, die instillandum uinum est, exigua parte olei adiecta, eademque omnia facienda, donec adeo inflammatio soluatur uel tenuius quoque quam ex consuetudine id membrum fiat.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 9:1)
deinde eodem modo membrum deligandum, ferulaeque super adcommodandae sunt, quae fixae circumpositaeque ossa in sua sede contineant;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 10:1)
siquidem umerus fractus non sic ut membrum aliud intenditur, sed homo conlocatur alto sedili, medicus autem humiliore aduersus.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 12:2)
Saepiusque eae resoluendae sunt, ubi in uicinia cubiti umerus fractus est, ne ibi nerui rigescant et inutile bracchium efficiant.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 15:2)
non quo alia in eiusmodi casu curatio admouenda sit, sed primum, ut ualentius extendatur, si utrumque os fractum est, quia necesse est minus neruos contrahi altero osse integro eosque intendente;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 16:2)
His proprie ad singula membra pertinentibus, rursus illa communia sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 22:1)
tum etiam longior ulterioribus ex liquido cerato membris et mollis tamen unctio.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 22:7)
Neque protinus exercendum id membrum, sed * ad antiquos usus reducendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 22:8)
Ac reliqua quidem membra lentius intendenda, et lenius in is ossa in suam sedem reponenda sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 24:4)
in his uero neque intendi neruos neque ossa tractari satis expedit;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 24:5)
Si breuius adhuc membrum est et ossa loco suo non sunt, eo paxillus tenuis quam leuissimi generis inter ea demitti debet sic, ut capite paululum supra ulcus emineat;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 31:2)
isque cottidie plenior adigendus est, donec par id membrum alteri fiat;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 31:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION