라틴어 문장 검색

Et audierunt mercatores regionis nomen eorum et acceperunt argentum et aurum multum valde et compedes et venerunt in castra, ut acciperent filios Israel in servos, et additi sunt ad eos exercitus Syriae et terrae alienigenarum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장41)
Quibus illi conspectis, timuerunt valde; aspicientes vero et Iudae exercitum in campo paratum ad proelium
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장21)
Et facta est laetitia in populo magna valde, et aversum est opprobrium gentium.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장58)
Et factum est, ut audierunt gen tes in circuitu quia aedificatum est altare, et dedicatum est sanctuarium sicut prius, iratae sunt valde
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장1)
Et misit Iudas speculari exercitum, et renuntiaverunt ei dicentes: " Convenerunt ad eum omnes gentes, quae in circuitu nostro sunt, exercitus multus nimis;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장38)
Et congregavit Iudas universum Israel, qui erant in Galaaditide, a minimo usque ad maximum et uxores eorum et natos et sarcinas, exercitum magnum valde, ut venirent in terram Iudae.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장45)
Et venerunt usque Ephron. Et haec civitas magna in via, munita valde; non erat declinare ab ea dextera vel sinistra, sed per mediam iter erat.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장46)
Et vir Iudas et fratres eius magnificati sunt valde in conspectu omnis Israel et gentium omnium, ubi audiebatur nomen eorum;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장63)
templumque in ea locuples valde et illic velamina aurea et loricae et scuta, quae reliquit ibi Alexander Philippi rex Macedo, qui regnavit primus in Graecia.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장2)
Et factum est, ut audivit rex sermones istos, expavit et commotus est valde et decidit in lectum et incidit in languorem prae tristitia, quia non factum est ei, sicut cogitabat.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장8)
Et commovebantur omnes audientes vocem multitudinis et incessum turbae et collisionem armorum; erat enim exercitus magnus valde et fortis.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장41)
Et laetatus est populus valde; et egerunt diem illam in laetitia magna
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 7장48)
et Antiochum magnum regem Asiae, qui eis pugnam intulerat habens centum viginti elephantos et equitatum et currus et exercitum magnum valde, contritum ab eis,
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 8장6)
quibus vero vellent auxilio esse et regnare, regnabant; quos autem vellent, amovebant; et exaltati sunt valde.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 8장13)
Et abierunt Romam ?et via multa valde ?et introierunt curiam et responderunt et dixerunt:
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 8장19)

SEARCH

MENU NAVIGATION