라틴어 문장 검색

fuga nimium veloci fugientes agiles;
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM258)
scilicet iis hanc maxime requirentibus, qui corporum suorum robora inquieta cogitatione nocturnaque vigilia minuerant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium13)
Et per hos quidem maxime viros salutaris ista nobis professio increvit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium24)
Et quia prima in eo dissensio est, quod alii sibi experimentorum tantummodo notitiam necessariam esse contendunt, alii nisi corporum rerumque ratione comperta non satis potentem usum esse proponunt, indicandum est, quae maxime ex utraque parte dicantur, quo facilius nostra quoque opinio interponi possit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium26)
non enim quidlibet antiquiores viros aegris inculcasse, sed cogitasse quid maxime conveniret, et id usu explorasse, ad quod ante coniectura aliqua duxisset.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium39)
Ex quibus quia maxime pertinere ad rem concoctio videtur, huic potissimum insistunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium51)
si calor concoquit, eum, qui maxime calorem movet:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium60)
at nihil ex his esse quaerendum, si nihil concoquitur, ea vero sumenda, quae maxime manent, qualia adsumpta sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium61)
Ea neque addicta alterutri opinioni sunt, neque ab utraque nimium abhorrentia, sed media quodammodo inter diversas sententias;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium134)
Potest autem id, dum solum est, non movere, quod iunctum aliis maxime moveat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium176)
quae res maxime gravidines destillationesque concitat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 2장9)
modo balineum, sed conclavi quam maxime et alto et lucido et spatioso.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 2장29)
Ergo si nimium alicui fatigato paene febris est, huic abunde est loco tepido demittere se inguinibus tenus in aquam calidam, cui paulum olei sit adiectum, deinde totum quidem corpus, maxime tamen eas partes, quae in aqua fuerunt, leviter perfricare ex oleo, cui vinum et paulum contriti salis sit adiectum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장20)
Post haec omnibus fatigatis aptum est cibum sumere, eoque umido uti, aqua vel certe diluta potione esse contentos, maximeque ea, quae moveat urinam.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장21)
succurrendumque semper parti maxime laboranti est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장56)

SEARCH

MENU NAVIGATION