라틴어 문장 검색

nulla est civitas, quae non et improbos cives aliquando et imperitam multitudinem semper habeat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 260:1)
igitur ut in aqua undarum designationibus, item in voce cum offensio nulla primam undam interpellaverit, non disturbat secundam nec insequentes, sed omnes sine resonantia perveniunt ad imorum et ad summorum aures.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 3장22)
defensionis autem primum infirmatio causarum, aut non fuisse aut non tantas aut non sibi soli aut commodius potuisse idem consequi, aut non eis se esse moribus, non ea vita, aut nullos animi motus aut non tam impotentis fuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 35장 1:1)
quibus in iudicio recitatis, ubi non lex non religio, non aequitas veritatem a mendaciis dirimebat, indefensi bonis ablatis, nullo contacti delicto, promiscue iuvenes aliique, membris omnibus capti, ad supplicia sellis gestatoriis ducebantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 2장 3:2)
Nullum est tam plenum beneficium, quod non vellicare malignitas possit, nullum tam angustum, quod non bonus interpres extendat.
(세네카, 행복론, Liber II 125:1)
Si enim peccare non possemus, nihil non peccando promereremur, et ei qui liberum non habet arbitrium, nullum ex his quae coactus agit debetur praemium.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 11:18)
et dictae sunt parcae κατα` ἀντίφρασιν, quod nulli parcant, sicut lucus a non lucendo, bellum a nulla re bella.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2210)
nullum in urbe vicum, nullum angiportum esse dicebant in quo non Miloni conducta esset domus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 24장6)
non eget hic medicis, non lectis mollibus aeger, huic nullum caeli tempus et aura nocet;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 47)
ego sum M. Valerius Corvus, milites, cuius vos nobilitatem beneficiis erga vos, non iniuriis, sensistis, nullius superbae in vos legis, nullius crudelis senatus consulti auctor, in omnibus meis imperiis in me severior quam in vos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 464:1)
Paulum ab his secernuntur Achaei, qui bello anteriore quodam apud Troiam consummate, non cum super Helena certaretur (ut auctores prodidere non nulli), usque in Pontum reflantibus ventis errore delati, cunctisque hostilibus, stabilem domicilii sedem nusquam reperientes, verticibus montium insedere semper nivalium, et horrore caeli districti, victum sibi cum periculis raptu parare assuefacti sunt, atque eo ultra omnem deinde ferociam saevierunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 8장 25:1)
quem ad modum igitur, scalarum gradus si alios tollas, alios incidas, non nullos male haerentis relinquas, ruinae periculum struas, non ascensum pares, sic tot malis tum vinctum tum fractum studium scribendi quid dignum auribus aut probabile potest adferre?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 7 3:9)
videre licet alios tanta levitate et iactatione, ut iis fuerit non didicisse melius, alios pecuniae cupidos, gloriae non nullos, multos libidinum servos, ut cum eorum vita mirabiliter pugnet oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 12:1)
Nullum beneficium est, cuius non commodum et proximos tangat, non num- quam etiam longius positos ;
(세네카, 행복론, Liber V 112:4)
Cuius iter, gressus obstacula nulla retardant, Non strepitus, non ira maris, non uallis abyssus, Non iuga, non celsi preceps audacia montis Asperitasque uie saxis callosa, nec ipse Limitis ambages desertaque nescia gressus, Non rabies uenti, non imbribus hebria nubes, Non tonitrus horrenda lues, non nubilus aer Quin superos adeat, quin uisitet astra Deique Imbibat archanum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 8:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION