라틴어 문장 검색

Et hoc dicerem, si fratrem monachum non haberes, si domesticis careres praesidiis;
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 5:10)
Si autem et hoc non potes - reverteris enim ad tuos, si illum possis deserere - vel honestius sodali tuo utere.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 9:3)
Hoc solum dicam, quod, quicquid in nobis longo fuit studio congregatum et meditatione diuturna quasi in naturam versum, hoc illa libavit, hoc didicit atque possedit, ita ut post perfectionem nostram, si aliquo testimonio scripturarum esset oborta contentio, ad illam iudicem pergeretur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 7:6)
Nonne libet medio ceras inplere capaces quadrivio, cum iam sexta cervice feratur hinc atque inde patens ac nuda paene cathedra et multum referens de Maecenate supino signator falsi, qui se lautum atque beatum exiguis tabulis et gemma fecerit uda?
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura I21)
nonne igitur iure ac merito vitia ultima fictos contemnunt Scauros et castigata remordent?
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura II19)
"Nonne vides quanto celebretur sportula fumo?"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III99)
aut si de multis nullus placet exitus, illud nonne putas melius, quod tecum pusio dormit?
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI12)
"hoc volo, sic iubeo, sit pro ratione voluntas."
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI116)
hoc satius quam si dicas sub iudice
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII4)
Iam ut speciosiora vitia tangamus, nonne ambitus honorum ab isdem divitiis concitatus?
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, ANACEFALAEOSIS 11:1)
nonne videre nihil aliud sibi naturam latrare, nisi ut qui corpore seiunctus dolor absit, mente fruatur iucundo sensu cura semota metuque?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 1:7)
nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque respuat umor aquae?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 5:6)
nocturnasque faces caeli sublime volantis nonne vides longos flammarum ducere tractus in quas cumque dedit partis natura meatum?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 5:10)
nonne vides etiam patefactis tempore puncto carceribus non posse tamen prorumpere equorum vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 6:15)
ubi enim propellere membra, corripere ex somno corpus mutareque vultum atque hominem totum regere ac versare videtur, quorum nil fieri sine tactu posse videmus nec tactum porro sine corpore, nonne fatendumst corporea natura animum constare animamque?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 4:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION