라틴어 문장 검색

liquido velut aethere nubes invida Parrhasiis unum si detrahat astris, truncus honor Plaustri, nee idem riget igne reciso axis, et incerti numerant sua sidera nautae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권157)
sic fatus, et exuit ensem fulmineum rapidaque manu morientia transit agmina, quis numeret caedes, aut nomine turbam exanimem signare queat?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권114)
Quadringentis paene annis (nam et septem minus) Danaum, et ipsum apud vos vetustissimum, praevenit, mille circiter cladem Priami antecedit, possem etiam dicere quingentis amplius et Homerum, habens quos sequar.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 19장 3:3)
Colat alius deum, alius Iovem, alius ad caelum manus supplices tendat, alius ad aram Fidei, alius, si hoc putatis, nubes numeret orans, alius lacunaria, alius suam animam deo suo voveat, alius hirci, videte enim ne et hoc ad inreligiositatis elogium concurrat, adimere libertatem religionis et interdicere optionem divinitatis, ut non liceat mihi colere quem velim, sed cogar colere quem nolim.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 24장 5:1)
Diesque nostros in tua pace disponas, atque ab aeterna damnatione nos eripi, et in electorum tuorum iubeas grege numerari.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. I. 4:16)
Consuescet numerare pecus, consuescet amantis Garrulus in dominae ludere verna sinu.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 513)
neu iuuenem torque, metuit qui fata puellae uotaque pro domina uix numeranda facit;
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 105)
patres deinde, si dignum qui secundus ab Romulo numeretur crearitis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 188:3)
egressis urbe Albanis Romanus passim publica privataque omnia tecta adaequat solo, unaque hora quadringentorum annorum opus quibus Alba steterat excidio ac ruinis dedit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 312:1)
nam priores ita regnarunt ut haud immerito omnes deinceps conditores partium certe urbis, quas novas ipsi sedes ab se auctae multitudinis addiderunt, numerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 3:2)
libertatis autem originem inde magis quia annuum imperium consulare factum est quam quod deminutum quicquam sit ex regia potestate, numeres.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 8:1)
ex praedatoribus Aequorum qui populabundi in finibus Romanis vagabantur ab A. Postumio consule duo milia et quadringentos caesos:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 60:2)
tredecim milia quadringentos septuaginta cecidisse in acie ac fuga, mille septingentos quinquaginta vivos captos, signa viginti septem militaria relata in quibusdam annalibus invenio;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 92:2)
nescires utrum inter decemviros an inter candidatos numerares.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 370:3)
nam praeterquam quod agmine prope quadringentorum hominum veniens, qui ab urbe indignitate rei accensi comites ei se dederant, conspectus est, strictum etiam telum respersusque ipse cruore tota in se castra convertit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 532:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION