라틴어 문장 검색

8. Sane, cum per sancte religionis virum fratrem L. civilitatis persuasorem et pacis premoniti atque requisiti sumus instanter pro vobis, quemadmodum et ipse vestre littere continebant, ut ab omni guerrarum insultu cessaremus et usu, et nos ipsos in paternas manus vestras exhiberemus in totum, nos filii devotissimi vobis et pacis amatores et iusti, exuti iam gladiis, arbitrio vestro spontanea et sincera voluntate subimus, ceu relatu prefati vestri nuntii fratris L. narrabitur, et per publica instrumenta solempniter celebrata liquebit.
(단테 알리기에리, Epistolae 5:1)
Sed cum de prosperitate successuum vestri felicissimi cursus familiariter intimata concepi, quanto libens animus concipientis arriserit, placet potius commendare silentio tanquam nuntio meliori;
(단테 알리기에리, Epistolae 65:2)
Verum quia nonnulla regalium clausularum videbatur hortari ut, si quando nuntiorum facultas adesset, Celsitudini regie aliquid peroptando de status mei condizione referrem, quamvis quedam presumptionis facies interdicat, obedientie tamen suadente virtute obediam. 5.
(단테 알리기에리, Epistolae 70:2)
Et ad hoc dicendum per interemptionem eius quod dicunt Samuelem Dei vicarium, quia non ut vicarius sed ut legatus spetialis ad hoc, sive nuntius portans mandatum Domini expressum, hoc fecit:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 6:5)
Unde sciendum quod aliud est esse vicarium, aliud est esse nuntium sive ministrum:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 6:7)
sed quemadmodum malleus in sola virtute fabri operatur, sic et nuntius in solo arbitrio eius qui mictit illum. 6.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 6:12)
Non igitur sequitur, si Deus per nuntium Samuelem fecit hoc, quod vicarius Dei hoc facere possit.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 6:13)
'Deus per nuntium facere non potest genita non esse genita, iuxta sententiam Agathonis:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 6:23)
Lis de terris occasum inter et septentrionem positis, quae in Virginia primum agitari coepta, summo studio a Britannia magna suscepta fuit:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.50)
Alia quoque causa belli civilis Britanniam inter et colonias movendi ad superiorem accessit, quae prius explicanda videtur, quam ad Martis discrimina nosmet accingamus.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT TERTIUM.8)
at, quoniam lites Britanniam inter et Colonias latius serere nolebat Congressus, in provinciam istam incursio, in praesentia, dilata.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEXTUM.15)
Eodem fere tempore, Gulielmus Howe, eques Britannus, imperio militari sese abdicavit, Britanniamque est reversus.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDECIMUM.53)
Epistolis nuntiisque multis, super hac re, ultro citroque missis, ad alia quaedam avocabatur Washingtonius.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDECIMUM.66)
Anno milesimo septingentesimo vigesimo quinto ab Christo nato, Franklinius Britanniam devenit, ibique aliquandiu commorabatur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM QUARTUM.15)
Februario Mense, anno millesimo septingentesimo septuagesimo septimo, qui pacem Britanniam inter et civitates foederatas Americanas conciliaret, a Congressu missus est:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM QUARTUM.17)

SEARCH

MENU NAVIGATION