라틴어 문장 검색

Testes ingratorum omnium deos metuit, urit illum et angit intercepti beneficii conscientia.
(세네카, 행복론, Liber III 76:1)
principia sua semper sequens magnitudo obruet.
(세네카, 행복론, Liber III 130:1)
argenti, aeris, ferri immane pondus omnibus locis obrutum, cuius investigandi tibi facultatem dedit, ac latentium divitiarum in summa terra signa disposuit :
(세네카, 행복론, Liber IV 23:5)
Quae etiam obruta delectat, quae contioni ac famae reclamat et in se omnia reponit et, cum ingentem ex altera parte turbam contra sentientium adspexit, non numerat suffragia, sed una sententia vincit.
(세네카, 행복론, Liber IV 101:3)
neque enim minus fortis sum, si cum invulnerabili me hoste committis, nec ideo minus ignis urere potest, si in materiam incidit inviolabilem flammis, nec ideo ferrum secandi vim perdidit, si non recipiens ictum lapis solidusque et invictae adversus dura naturae dividendus est.
(세네카, 행복론, Liber V 22:2)
" Multa beneficia tristem frontem et asperam habent, quemadmodum secare et urere, ut sanes, et vinclis coercere.
(세네카, 행복론, Liber V 121:2)
alius nihil esse dubii, quin illa mole non vinci solum Graecia, sed obrui posset ;
(세네카, 행복론, Liber VI 149:1)
Si vero sanguine humano non tantum gaudet, sed pascitur, sed et suppliciis omnium aetatium crudelitatem insatiabilem exercet nec ira sed aviditate quadam saeviendi furit, si in ore parentium liberos iugulat, si non contentus simplici morte distorquet nec urit solum perituros, sed excoquit, si arx eius cruore semper recenti madet, parum est huic beneficium non reddere !
(세네카, 행복론, Liber VII 103:1)
necesse est, quantum recipit, emittat et antiquissima recentissimis obruat.
(세네카, 행복론, Liber VII 138:2)
at incendium vastum et multas iam domos depastum parte urbis obruitur.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 145:5)
hoc erit non molli via mederi, sed urere ac secare.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 8:5)
Volumus interim illum obruere et devorare gemitus ;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 117:3)
quae cum ex ipso angulo, in quo ego defixus sum, complures multorum iam annorum ruina obrutos effoderit et in lucem reduxerit, non vereor ne me unum transeat.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 79:4)
tunc et uruntur et in altum revocantur et digitos scrutantium recipiunt, ubi corrupta in malum ulcus verterunt.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 9:5)
at ille vel in naufragio laudandus quem obruit mare clavum tenentem et obnixum.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 35:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION