라틴어 문장 검색

et quantis qualibusque consiliis et responsis, observata sinceritate consortii, nostra Fraternitas decenter procedendo indigeat, et examinatis que tangimus, ubi forte contra debitam celeritatem defecisse despicimur, ut affluentia vestre Benignitatis indulgeat deprecamur.
(단테 알리기에리, Epistolae 3:3)
4. Sed quanquam, sensualibus amissis, doloris amaritudo incumbat, si considerentur intellectualia que supersunt, sane mentis oculis lux dulcis consolationis exoritur. 5.
(단테 알리기에리, Epistolae 9:1)
Preoccupetis faciem eius in confessione subiectionis, et in psalterio penitentie iubiletis, considerantes quia "potestati resistens Dei ordinationi resistit";
(단테 알리기에리, Epistolae 28:5)
18. Iohannes namque, regius primogenitus tuus et rex, quem, post diei orientis occasum, mundi successiva posteritas prestolatur, nobis est alter Ascanius, qui vestigia magni genitoris observans, in Turnos ubique sicut leo deseviet et in Latinos velut agnus mitescet. 19.
(단테 알리기에리, Epistolae 54:1)
Qui modus tractandi, ut melius pateat, potest considerari in his versibus:
(단테 알리기에리, Epistolae 97:4)
Sed si consideremus materiam eius, bene probat, quia de quodam sempiterno, in quo posset defectus sempiternari:
(단테 알리기에리, Epistolae 120:10)
Si enim consideremus unum hominem, hoc in eo contingere videbimus, quia, cum omnes vires eius ordinentur ad felicitatem, vis ipsa intellectualis est regulatrix et rectrix omnium aliarum:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 5:8)
Si consideremus unam domum, cuius finis est domesticos ad bene vivere preparare, unum oportet esse qui regulet et regat, quem dicunt patremfamilias, vel eius locum tenentem, iuxta dicentem Phylosophum:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 5:10)
Si consideremus vicum unum, cuius finis est commoda tam personarum quam rerum auxiliatio, unum oportet esse aliorum regulatorem, vel datum ab alio vel ex ipsis preheminentem consentientibus aliis;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 5:15)
Prima manifesta est, si natura passivorum et activorum consideretur;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 11:55)
Sed nos videmus quod in collegiis instituendis non solum ordo collegarum ad invicem consideratur ab instituente, sed etiam facultas ad offitia exercenda:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 18:5)
quod est considerare terminum iuris in collegio vel in ordine;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 18:6)
quod erit manifestum—si considerantur athlete—si consideretur et bravium sive meta.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 22:5)
Quod autem responsio non fuisset ad intentionem Cristi non erit immanifestum, si considerentur verba precedente et causa verborum.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 9:8)
Nam homo, si consideretur secundum utranque partem essentialem, scilicet animam et corpus, corruptibilis est;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 15:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION