라틴어 문장 검색

E contrario is, cui curae sunt universa, qui alia magis, alia minus tuetur, nullam non rei publicae partem tamquam sui nutrit, inclinatus ad mitiora, etiam si ex usu est animadvertere, ostendens quam invitus aspero remedio manus admoveat,
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 82:1)
Constituit bonos mores civitati princeps et vitia eluit, si patiens eorum est, non tamquam probet, sed tamquam invitus et cum magno tormento ad castigandum veniat.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 133:1)
Ut raro, invitus et cum magna cunctatione, ita aliquando scribas necesse est istud, quod tibi in odium litteras adduxit, sed, sicut facis, cum magna cunctatione, cum multis dilationibus.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 9:4)
invitus enim sanatur et, si remedia ne coactus quidem recipit, interim certe, dum non potest, illa nolenti similis est.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 65:7)
Hi non videntur mihi unquam in eiusmodi casum incidisse, alioquin excussisset illis fortuna superbam sapientiam et ad confessionem eos veri etiam invitos compulisset.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 112:3)
ego confligere cum tuo maerore constitui et defessos exhaustosque oculos, si verum vis, magis iam ex consuetudine quam ex desiderio fluentis continebo, si fieri potuerit, favente te remediis tuis, si minus, vel invita, teneas licet et amplexeris dolorem tuum, quem tibi in filii locum superstitem fecisti.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 6:5)
Quanto magis hoc morum tuorum elegantiae convenit, finem luctus potius facere quam expectare, nec illum opperiri diem, quo te invita dolor desinat !
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 44:2)
Haec servitutem invito domino remittit ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 116:2)
Senectutem quidam inviti audiunt et canos et alia ad quae voto pervenitur ;
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 89:3)
Nam si invitis nobis nascitur, numquam rationi succumbet.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 8:3)
hoc humanae naturae vitium suspectum notumque nobis sit, quod, quae inviti audimus, libenter credimus et, antequam iudicemus, irascimur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 121:4)
aegros scimus nervos esse, ubi invitis nobis moventur ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 193:2)
" Nihil cogor, nihil patior invitus nec servio deo sed assentior, eo quidem magis, quod scio omnia certa et in aeternum dicta lege decurrere.
(세네카, De Providentia, book 1 59:6)
Ante omnia cavi, ne quid vos teneret invitos ;
(세네카, De Providentia, book 1 72:1)
ideo detractis oblectationibus, quas ipsae occupationes dis- currentibus praebent, domum, solitudinem, parietes non fert, invitus aspicit se sibi relictum.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 28:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION