라틴어 문장 검색

Quis, putas, ille sub caelo est, qui nunc irae Dei possit occurrere, qui obviare flammis et iuxta apostolum dicere:
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 5:15)
stulta est clementia, cum tot ubique vatibus occurras, periturae parcere chartae.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura I8)
Occurrit matrona potens, quae molle Calenum porrectura viro miscet sitiente rubetam instituitque rudes melior Lucusta propinquas per famam et populum nigros efferre maritos, aude aliquid brevibus Gyaris et carcere dignum, si vis esse aliquid;
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura I22)
vos aliam potatis aquam, tibi pocula cursor Gaetulus dabit aut nigri manus ossea Mauri et cui per mediam nolis occurrere noctem, clivosae veheris dum per monumenta Latinae:
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V29)
si nihil est, servis incurritur;
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI166)
occurrent multae tibi Belides atque Eriphylae mane, Clytaemestram nullus non vicus habebit, hoc tantum refert, quod Tyndaris illa bipennem insulsam et fatuam dextra laevaque tenebat, at nunc res agitur tenui pulmone rubetae;
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI321)
Scire velim, quare totiens mihi, Naevole, tristis occurras, fronte obducta ceu Marsya victus, quid tibi cum vultu, qualem deprensus habebat Ravola, dum Rhodopes uda terit inguina barba?
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX1)
"numerentur deinde labores, an facile et pronum est agere intra viscera penem legitimum atque illic hesternae occurrere cenae?"
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX17)
Tandem intrat positas inclusa per aequora moles Tyrrhenamque pharon porrectaque brachia rursum quae pelago occurrunt medio longeque relinquunt Italiam;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XII22)
occurrunt nubes et fulgura:
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV102)
naturae imperio gemimus, cum funus adultae virginis occurrit vel terra clauditur infans et minor igne rogi.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV52)
quippe cum patrii soli glaeba nulla, sed statim hostile pomerium, mediusque inter Latium atque Etruscos quasi in quodam bivio conlocatus omnibus portis in hostem incurreret;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, DE MUTATIONE REI PUBLICAE 7:1)
Cossus equitum magister exuere frenos imperavit - et hoc novum - quo acrius incurrerent.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM LATINUM 3:1)
Conversis igitur a Clusio Romamque venientibus ad Aliam flumen cum exercitu Fabius consul occurrit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM GALLICUM 7:1)
primum nebulosum nanctus diem, ut hosti inopinatus occurreret, tum ventosum quoque, ut pulvis in oculos et ora ferretur, tum acie conversa in orientem, ut, quod ex captivis mox cognitum est, ex splendore galearum aere repercusso quasi ardere caelum videretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM CIMBRICUM TEVTONICUM TIGURINUM 15:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION