라틴어 문장 검색

Sed quoniam earum rerum, quas ego gessi, non eadem est fortuna atque condicio quae illorum, qui externa bella gesserunt, quod mihi cum iis vivendum est, quos vici ac subegi, illi hostes aut interfectos aut oppressos reliquerunt, vestrum est, Quirites, si ceteris facta sua recte prosunt, mihi mea ne quando obsint, providere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 27:1)
Moveo his rebus omnibus, sed in eam partem, uti salvi sint vobiscum omnes, etiamsi me vis aliqua oppresserit, potius quam et illi et nos una rei publicae peste pereamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 3:8)
Id opprimi sustentando aut prolatando nullo pacto potest;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 6:9)
Quamquam est uno loco condicio melior externae victoriae quam domesticae, quod hostes alienigenae aut oppressi serviunt aut recepti [in amicitiam] beneficio se obligatos putant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 22:1)
Morietur noctu in cubiculo suo vi oppressus Scipio, vere diceretur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 28:2)
est autem situm in nobis ut et adversa quasi perpetua oblivione obruamus et secunda iucunde ac suaviter meminerimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 74:3)
quae iam oratio non a philosopho aliquo, sed a censore opprimenda est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 40:7)
nec enim absolvi beata vita sapientis neque ad exitum perduci poterit, si prima quaeque bene ab eo consulta atque facta ipsius oblivione obruentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 136:11)
Ut enim obscuratur et offunditur luce solis lumen lucernae, et ut interit magnitudine maris Aegaei stilla mellis, et ut in divitiis Croesi teruncii accessio et gradus unus in ea via, quae est hinc in Indiam, sic, cum sit is bonorum finis, quem Stoici dicunt, omnis ista rerum corporearum aestimatio splendore virtutis et magnitudine obscuretur et obruatur atque intereat necesse est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 59:1)
nam qui sciet ubi quidque positum sit quaque eo veniat, is, etiamsi quid obrutum erit, poterit eruere semperque esse in disputando suus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 14:4)
quod dicit Epicurus etiam de voluptate, quae minimae sint voluptates, eas obscurari saepe et obrui.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 41:3)
nam illud vehementer repugnat, eundem beatum esse et multis malis oppressum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 103:4)
an dubium est, quin virtus ita maximam partem optineat in rebus humanis, ut reliquas obruat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 121:5)
sed ea mala virtutis magnitudine obruebantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 122:13)
Ranae autem marinae dicuntur obruere sese harena solere et moveri prope aquam, ad quas quasi ad escam pisces cum accesserint confici a ranis atque consumi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 125:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION