라틴어 문장 검색

at ille, cum ab re aversus, tum aemulo potentatus inimicus, rem Hannibali aperit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 527:2)
arcessito utroque Hannibal cum pro tribunali quaedam ageret mox de Blattio cogniturus, starentque summoto populo accusator et reus, Blattius de proditione Dasium appellat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 528:1)
enimvero ille, velut in manifesta re, exclamat sub oculis Hannibalis secum de proditione agi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 529:1)
Hannibali atque eis qui aderant quo audacior res erat, minus similis veri visa est:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 529:2)
plusque aliquanto damni haec ala equitum amissa Hannibali quam Salapia fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 534:1)
in Romana nave ipse Quinctius erat, in Tarentina Nico, cui Perconi fuit cognomen, non publico modo sed privato etiam odio invisus atque infestus Romanis, quod eius factionis erat quae Tarentum Hannibali prodiderat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 550:1)
adde ultimum terrorem ac pavorem, castra Punica inter Anienem ac moenia Romana posita et visum prope in portis victorem Hannibalem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 590:2)
iter omne ab urbe Roma trepida fuga emensus Hannibal, in extremum angulum agri Bruttii conpulsus nihil iam maius precatur deos quam ut incolumi cedere atque abire ex hostium terra liceat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 594:1)
quid igitur minus conveniat, milites, quam, cum aliae super alias clades cumularentur ac di prope ipsi cum Hannibale starent, vos hic cum parentibus meis - aequentur enim etiam honore nominis - sustinuisse labantem fortunam populi Romani, nunc eosdem, cum iam illic omnia secunda laetaque sunt, animis deficere?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 595:1)
cum terra marique instrui oppugnationem videret, et ipse copias ita disponit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 625:2)
Hannibal ad tertium lapidem ab urbe Roma super Anienem castra posuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXVI Periocha1)
ad tria milia militum ibi Hannibalis, quae praesidii causa relicta erant, oppressa:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 3:1)
neglegentiam insitam ingenio ducis augebat spes ea, quod labare iis adversus Poenum fidem senserat, postquam Salapia amissa excessisse iis locis in Bruttios Hannibalem auditum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 6:1)
ea omnia ab Herdonea per occultos nuntios delata Hannibali simul curam sociae retinendae urbis et spem fecere incautum hostem adgrediendi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 7:1)
ceterum Hannibal signo equitibus dato ut, cum pedestres acies occupassent praesenti certamine oculos animosque, circumvecti pars castra hostium, pars terga trepidantium invaderent, ipse Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 9:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION