라틴어 문장 검색

ego autem in Pompeianum properabam, non quo hoc loco quicquam pulchrius sed interpellatores illic minus molesti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 13 12:8)
sed putabam, cum Regium venissem, fore ut illic cogitaremus corbitane Patras an actuariolis ad Leucopetram Tarentinorum atque inde Corcyram et, si oneraria, statimne freto an Syracusis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 6 2:11)
hoc tibi tam ignoscemus nos amici, quam ignoverunt Medeae, quae/ Corinthum arcem a/ltam habebant ma/tronae opulentae, o/ptimates, quibus illa manibus gypsatissimis persuasit ne sibi vitio illae verterent, quod abesset a patria;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 6 1:3)
Nam et ingeniosos et opulentos et aetatis spatio probatos dignos quibus credatur putant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 19장 2:9)
ibi enim illae notae, quae alibi quoque in GKV hic illic adscriptae sunt, in GV certe non sine aliqua constantia adhibentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말214)
atque hic illic interpolamenta fortasse ipsis correctoribus debentur (velut p. 236,22 ad verba:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말256)
nam ut illic alii corporibus exercitatis gloriam et nobilitatem coronae peterent, alii emendi aut vendendi quaestu et lucro ducerentur, esset autem quoddam genus eorum, idque vel maxime ingenuum, qui nec plausum nec lucrum quaererent, sed visendi causa venirent studioseque perspicerent, quid ageretur et quo modo, item nos quasi in mercatus quandam celebritatem ex urbe aliqua sic in hanc vitam ex alia vita et natura profectos alios gloriae servire, alios pecuniae, raros esse quosdam, qui ceteris omnibus pro nihilo habitis rerum naturam studiose intuerentur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 9:2)
et ut illic liberalissimum esset spectare nihil sibi adquirentem, sic in vita longe omnibus studiis contemplationem rerum cognitionemque praestare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 9:4)
ex quo Sardanapalli, opulentissimi Syriae regis, error adgnoscitur, qui incidi iussit in busto:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 101:2)
. . iam illic repositorium cum placentis aliquot erat positum, quod medium Priapus a pistore factus tenebat, gremioque satis amplo omnis generis poma et uvas sustinebat more vulgato.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 60:7)
87 P.L.M. Illic alternis depugnat pontus et aer, hic rivo tenui pervia ridet humus.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 14:1)
Illic demersas complorat navita puppes, hic pastor miti perluit amne pecus.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 14:2)
Illic immanes mors obdita solvit hiatus, hic gaudet curva falce recisa Ceres.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 14:3)
Illic inter aquas urit sitis arida fauces, hic data periuro basia multa viro.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 14:4)
Nam hic quoque ut illic primum coepit esse quod maximum est.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 14 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION