라틴어 문장 검색

haec omnia in profano deseri placet sacra aequalia urbi, quaedam vetustiora origine urbis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 552:3)
clariora deinceps certioraque ab secunda origine velut ab stirpibus laetius feraciusque renatae urbis gesta domi militiaeque exponentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 3:1)
id caput Volscorum, eam fuisse originem proximi belli.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 91:2)
inter aliarum parva principia rerum ludorum quoque prima origo ponenda visa est, ut appareret quam ab sano initio res in hanc vix opulentis regnis tolerabilem insaniam venerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 23:1)
Cumani Chalcide Euboica originem trahunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 314:2)
paenitet enim, quod antiquissimum sollemne et solum ab ipso cui fit institutum deo ab nobilissimis antistitibus eius sacri ad servorum ministerium religiosus censor deduxisti, gens antiquior originibus urbis huius, hospitio deorum immortalium sancta, propter te ac tuam censuram intra annum ab stirpe exstincta est, nisi universam rem publicam eo nefario obstrinxeris quod ominari etiam reformidat animus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 489:1)
ORIGO Carthaginiensium et primordia urbis eorum referuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XVI Periocha1)
haec est origo ludorum Apollinarium, victoriae, non valetudinis ergo, ut plerique rentur, votorum factorumque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 184:1)
albam, unde ipsi oriundi erant, a fundamentis proruerunt, ne stirpis, ne memoria originum suarum exstaret:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 190:1)
et causa atque origo omnis furoris penes auctores est, vos contagione insanistis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 412:3)
tuas adversus te Origines revolvam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 62:3)
Numidae et de terminatione Scipionis mentiri eos arguebant et, si quis veram originem iuris exigere vellet, quem proprium agrum Carthaginiensium in Africa esse?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 706:1)
inde Ilium processit, castrisque in campo qui est subiectus moenibus positis in urbem arcemque cum escendisset, sacrificavit Minervae praesidi arcis et Iliensibus in omni rerum verborumque honore ab se oriundos Romanos praeferentibus et Romanis laetis origine sua.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 415:1)
clazomeniis super immunitatem et Drymussam insulam dono dederunt, et Milesiis quem sacrum appellant agrum restituerunt, et Iliensibus Rhoeteum et Gergithum addiderunt, non tam ob recentia ulla merita quam originum memoria.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 477:1)
eorum origo et quo modo ea loca quae tenent occupaverint refertur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXVIII Periocha6)

SEARCH

MENU NAVIGATION