라틴어 문장 검색

Boios et Insubres Gallos subegerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXIII Periocha9)
iterum subacti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 194:2)
eo maiorem habebat difficultatem in subigendis hostibus quam qui primi venerant in Hispaniam, quod ad illos taedio imperii Carthaginiensium Hispani deficiebant, huic ex usurpata libertate in servitutem velut adserendi erant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 209:1)
iuberent consulem cum legionibus redire in provinciam, dare operam, ut Ligures subigantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 442:1)
Q. Minucium confidere brevi subactis iis meritum triumphum postulaturum atque impetraturum esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 446:1)
Acilius Glabrio consul Antiochum ad Thermopylas Philippo rege adiuvante victum Graecia expulit idemque Aetolos subegit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXVI Periocha1)
Domitio consulibus postve eos consules aut armis subacti aut voluntate in dicionem populi Romani venerunt, ne quem eorum Aetoli recepisse velint;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 128:2)
mittite agedum legatos circa omnes Asiae urbes et quaerite, utra graviori servitute, Antiocho ultra Tauri iuga emoto an Gallis subactis, liberati sint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 597:1)
in Epiro Ambracienses obsessos in deditionem accepit, Cephallaniam subegit, Aetolis perdomitis pacem dedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXVIII Periocha2)
et nisi successor adventu suo inhibuisset impetum victoris, subacti Celtiberi forent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 228:1)
armis subactos parere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 266:2)
Liguribus subactis viam Placentia usque Ariminum productam Flaminiae iunxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXIX Periocha2)
Ligures quicumque citra Appenninum erant subacti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXIX Periocha4)
duello magno dirimendo, regibus subigendis, patrandae pacis causa haec pugna exeunti L. Aemilio M. Aemilii filio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 608:2)
dolopiam armis subegit nec provocantes de controversiis ad disceptationem populi Romani audivit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 274:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION