라틴어 문장 검색

Parcite, formosae, pretium pro nocte pacisci;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 1031)
Haec in lege loci commoda circus habet - Tu tamen a dextra, quicumque es, parce puellae;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 215)
Si sapis, indulge dominae vultusque severos Exue, nec rigidi iura tuere viri, Et cole quos dederit - multos dabit - uxor amicos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 434)
Si dubitas famae parcere, parce mihi!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 1423)
parcite natales timidi numerare deorum:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:116)
licet hic indulgeat ausis, consilium tamen est abstinuisse meum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:255)
si non vis puero parcere, parce seni.'
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 1:24)
quo magis, o iuvenes, deprendere parcite vestras:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 73:3)
parcite praecipue vitia exprobrare puellis, utile quae multis dissimulasse fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 90:2)
parcite paucarum diffundere crimen in omnes;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 2:4)
o quantum indulget vestro natura decori,
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 32:4)
parcite, Cecropides, iuranti credere Theseo:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 92:3)
non tibi Theromedon crudusque rogabitur Atreus, quique suis homines pabula fecit equis, sed piger ad poenas princeps, ad praemia velox, quique dolet, quotiens cogitur esse ferox, qui vicit semper, victis ut parcere posset, clausit et aeterna civica bella sera, multa metu poenae, poena qui pauca coercet, et iacit invita fulmina rara manu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 244)
parcendum est animo miserabile vulnus habenti.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 513)
quaque ego permisi, quaque est res passa, pepercit, usus et est modice fulminis igne sui.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 724)

SEARCH

MENU NAVIGATION