라틴어 문장 검색

is fuit P. Suillius, imperitante Claudio terribilis ac venalis et mutatione temporum non quantum inimici cuperent demissus quique se nocentem videri quam supplicem mallet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 42장2)
famae numquam pepercit, maritos et adulteros non distinguens;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 45장10)
At Corbulo post deleta Artaxata utendum recenti terrore ratus ad occupanda Tigranocerta, quibus excisis metum hostium intenderet vel, si pepercisset, clementiae famam adipisceretur, illuc pergit, non infenso exercitu ne spem veniae auferret, neque tamen remissa cura, gnarus facilem mutatu gentem, ut segnem ad pericula ita infidam ad occasiones.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 23장1)
servi si prodant possumus singuli inter pluris, tuti inter anxios, postremo, si pereundum sit, non inulti inter nocentis agere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 44장6)
ceteris inde adsentientibus Paetus Thrasea, multo cum honore Caesaris et acerrime increpito Antistio, non quidquid nocens reus pati mereretur, id egregio sub principe et nulla necessitate obstricto senatui statuendum disseruit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 48장7)
primo in contumelias adsumptus, dehinc optimi cuiusque criminatione eo usque valuit ut gratia pecunia vi nocendi etiam malos praemineret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 34장5)
voci tamen et aspectui pepercit intromisitque ad Senecam unum ex centurionibus qui necessitatem ultimam denuntiaret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 61장10)
quis enim nos advocat nisi aut nocens aut miser?
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 41장 2:1)
atque ubi satis terruerat, parcendo rursus invitamenta pacis ostentare.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 20장 2:4)
nocuit antiquus rigor et nimia severitas, cui iam pares non sumus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 18장10)
ac si nocentem innocentemque idem exitus maneat, acrioris viri esse merito perire.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 21장10)
dari tempus, edi crimina, quam- vis invisum ac nocentem more tamen audiendum censebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 10장7)
is legibus nocens et tempore Neronis falsi damnatus inter alia belli mala senatorium ordinem reciperaverat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 86장2)
sed vilis et nocens reus protegi non poterat:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 10장3)
vicit ratio parcendi, ne sublata spe veniae pertinaciam accenderent:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 56장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION