라틴어 문장 검색

non liquidi gregibus fontes, non gramina deerunt;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 9:9)
Quae tenuem exhalat nebulam fumosque volucris et bibit humorem et, cum volt, ex se ipsa remittit quaeque suo semper viridi se gramine vestit nec scabie et salsa laedit robigine ferrum:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 9:17)
non animum modo uti pascat prospectus inanem, sed quia non aliter viris dabit omnibus aequas terra neque in vacuum poterunt se extendere rami.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 11:13)
cui super indignas hiemes solemque potentem silvestres uri adsidue capreaeque sequaces inludunt, pascuntur oves avidaeque iuvencae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 18:2)
Tondentur cytisi, taedas silva alta ministrat, pascunturque ignes nocturni et lumina fundunt.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 21:3)
Interea dulces pendent circum oscula nati, casta pudicitiam servat domus, ubera vaccae lactea demittunt pinguesque in gramine laeto inter se adversis luctantur cornibus haedi.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 24:4)
Seu quis Olympiacae miratus praemia palmae pascit equos seu quis fortis ad aratra iuvencos, corpora praecipue matrum legat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 2:1)
Hunc quoque, nam mediis fervoribus acrior instat, arcebis gravido pecori, armentaque pasces sole recens orto aut noctem ducentibus astris.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 6:8)
Cetera pascuntur viridis armenta per herbas:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 7:2)
Interea pubi indomitae non gramina tantum nec vescas salicum frondes ulvamque palustrem, sed frumenta manu carpes sata;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 7:8)
Pascitur in magna Sila formosa iuvenca:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 9:4)
Pascuntur vero silvas et summa Lycaei horrentisque rubos et amantis ardua dumos:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 12:6)
At vero Zephyris cum laeta vocantibus aestas in saltus utrumque gregem atque in pascua mittet, Luciferi primo cum sidere frigida rura carpamus, dum mane novum, dum gramina canent, et ros in tenera pecori gratissimus herba.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 12:9)
tum tenuis dare rursus aquas et pascere rursus solis ad occasum, cum frigidus aera vesper temperat et saltus reficit iam roscida luna litoraque alcyonem resonant, acalanthida dumi.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 12:12)
Saepe diem noctemque et totum ex ordine mensem pascitur itque pecus longa in deserta sine ullis hospitiis:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 13:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION