라틴어 문장 검색

populationes erant, et velut ab arce Ianiculo passim in Romanum agrum impetus dabant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 570:4)
secuti dedita opera passim ad inlecebras propulsa pecora praecipitavere in insidias.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 571:1)
quod ubi in totam contionem pertulit rumor, sicut acies funditur duce occiso, ita dilapsi passim alii alio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 601:2)
vastaverant agros ut, si qua secessio plebis fieret, ad se receptum haberet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 640:2)
negare volgo milites se ad contionem ituros, passimque exaudiri voces postulantium ut castra ex Volsco agro moveantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 652:1)
et ibi, quia hostis moenibus se tenebat, vastati agri sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 678:1)
Aequos populationibus incursionibusque meliores esse, et multas passim manus quam magnam molem unius exercitus rectius bella gerere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 23:1)
pergit inde infestus in agros Romanos etiam sine belli iniuria vastatos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 70:2)
adeo enim nullam spem non potiundi modo, sed ne adeundi quidem Romana moenia animus eorum cepit tectaque procul visa atque imminentes tumuli avertere mentes eorum, ut totis passim castris fremitu orto, quid in vasto ac deserto agro inter tabem pecorum hominumque desides sine praeda tempus tererent, cum integra loca, Tusculanum agrum opimum copiis, petere possent, signa repente convellerent transversisque itineribus per Labicanos agros in Tusculanos colles transirent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 75:1)
stratae passim matres crinibus templa verrentes veniam irarum caelestium finemque pesti exposcunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 81:1)
vastavere agros Praenestinum Gabinumque;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 88:2)
ad vastatos agros ea quoque clades accessit Sabinis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 318:4)
vastati agri sunt, urbs adsiduis exhausta funeribus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 341:1)
lateque populati, cum hominum atque pecudum inulti praedas egissent, recepto ad Eretum quod passim vagatum erat agmine castra locant, spem in discordia Romana ponentes:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 401:2)
omnes vastati agri periculorumque imminentium causas in se congesturos, temptationemque fore abolendi sibi magistratus, ni consensu resisterent imperioque inhibendo acriter in paucos praeferocis animi conatus aliorum comprimerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 405:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION