라틴어 문장 검색

Quae Pater posuit in sua potestate (Act. I, 7), non quae ipse Filius vel Spiritus sanctus, licet eadem sit trium personarum potestas.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 15:5)
Pater, in manus tuas commendo spiritum meum (Luc. XXIII, 46), et similia quae ad orationem pertinent.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 15:10)
Sed et cum ait Apostolus Christum surrexisse a mortuis per gloriam Dei Patris (Rom. VI, 4), id est per virtutem divinae potentiae, vel Patrem eum a mortuis suscitasse, et vivificaturum esse corpora nostra, vel ab eo Filium, vel Spiritum sanctum missum esse, vel ei Filium obedisse, quasi proprie vel specialiter Patri tribuit, quae ad potentiam pertinere videntur, ut ex his quoque insinuetur maxime ad personam Patris, juxta ejus, ut dictum est, proprietatem, ea quae potentiae sunt ascribenda esse, sicut Filio ea quae ad animi rationem vel sapientiam pertinent, sicut est judicare quod discretionis est. Unde scriptum est:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 15:13)
XII. Quemadmodum vero quae ad potentiam pertinent Patri, quae ad sapientiam Filio specialiter tribuuntur, ita quae ad operationem divinae gratiae attinent ac divinae charitatis bonitatem, Spiritui sancto ascribuntur, sicut est remissio peccatorum, et quorumcunque donorum distributio, ex sola bonitate ejus, non vero ex meritis nostris proveniens, qualis est regeneratio in baptismo ad dimittenda peccata;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 18:1)
Spiritu quippe oris nostri, id est anhelitu maxime affectus animi patefiunt, cum videlicet aut prae amore suspiramus, aut prae laboris aut doloris angustia gemimus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 18:4)
Unde in hoc loco Spiritus sanctus pro affectu bene ponitur, juxta illud Sapientiae:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 18:5)
Benignus est spiritus sapientiae, etc. (Sap. I, 6.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 18:6)
Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam, etc. (Psal.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 18:8)
quia teste Gregorio, Spiritus ipse amor est. De quo etiam Augustinus in primo super Genesim, eo loco quo scriptum est:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 18:11)
Spiritus ferebatur super aquas, ita meminit:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 18:12)
Propterea cum memoraretur Spiritus Domini in quo sancta ejus benevolentia dilectioque intelligatur, superferri dictus est, ne faciendo opera sua per diligentiae necessitatem, potius quam per abundantiam beneficentiae Deus amare putetur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 18:14)
Denique si in nobis Dei nil est majus charitate, et nullum est majus donum Dei quam Spiritus sanctus;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 18:16)
Quod si charitas qua diligit Pater Filium, et Patrem diligit Filius ineffabiliter communionem amborum demonstrat, quid convenientius quam ut ille proprie dicatur charitas quae spiritus est communis amborum?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 18:18)
Spiritus sanctus quaedam Patris Filiique communio est, et ideo fortasse sic appellatur, quia Patri et Filio potest eadem appellatio convenire.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 18:23)
Ut ergo ex homine quod utrisque convenit, utrisque communio significetur, vocatur donum amborum Spiritus sanctus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 18:24)

SEARCH

MENU NAVIGATION