라틴어 문장 검색

iter deinde de integro coeptum nec, dum per patentia loca ducebatur agmen, apparuit hostis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 250:1)
Romam, caput orbis terrarum, petentibus quicquam adeo asperum atque arduum videri, quod inceptum moretur?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 305:1)
hoc primum cum Hannibale proelium fuit, quo facile apparuit et equitatu meliorem Poenum esse et ob id campos patentes, quales sunt inter Padum Alpesque, bello gerendo Romanis aptos non esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 492:1)
Flaminius cum pridie solis occasu ad lacum pervenisset, inexplorato postero die vixdum satis certa luce angustiis superatis, postquam in patentiorem campum pandi agmen coepit, id tantum hostium quod ex adverso erat conspexit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 53:1)
itaque et ipse Hasdrubal in collem satis arduum, flumine etiam obiecto tutum, copias subducit et praemissam levem armaturam equitesque palatos eodem recipit, nec aut colli aut flumini satis fidens, castra vallo permunit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 336:1)
cum refugientem ad urbem Tauream Claudius sequeretur, patenti hostium porta invectum per alteram, stupentibus miraculo hostibus, intactum evasisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 639:2)
urbs Croto murum in circuitu patentem duodecim milia passuum habuit ante Pyrrhi in Italiam adventum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 28:1)
postero die signis conlatis dimicaturum puro ac patenti campo, ubi sine ullo insidiarum metu vera virtute geri res posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 176:1)
armati locis patentibus congregantur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 273:2)
facere et parare eam difficile atque arduum esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 286:2)
eadem causa ad subeundum arduum aditum instabilemque ingressum praebebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 445:1)
P. Scipio cum expeditis clam profectus ad loca circa visenda haud fefellit hostes, oppressissentque eum in patentibus campis, ni tumulum in propinquo cepisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 529:1)
altitudo loci et munimenta defendere, quae nulla ex parte adiri nisi arduo ac difficili ascensu poterant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 198:1)
nec vallum modo tutantur Poeni, sed, ut quibus locus aequior esset, deturbant nitentis per ardua hostes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 199:1)
ibi proditores conglobati cum popularium agmen patentibus portis accepissent, ubi Romanos fusos ad urbem ferri viderunt, conclamant instare Poenum, permixtosque et hostis urbem invasuros, ni propere portas claudant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 230:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION