라틴어 문장 검색

num igitur fortem virum, num magno animo, num patientem, num gravem, num humana contemnentem potes dicere aut Philoctetam illum - ?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 33:1)
aetas tironum plerumque melior, sed ferre laborem, contemnere volnus consuetudo docet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 38:3)
contemno magnitudinem doloris, a qua me brevitas temporis vindicabit ante paene quam venerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 44:12)
Tu quo/que, Ulixes, quamqua/m graviter Cerni/mus ictum, nimis pae/ne animo es Molli/, qui consuetu/s in armis Aevom a/gere . . . . . . . intellegit poëta prudens ferendi doloris consuetudinem esse non contemnendam magistram.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 49:3)
amplitudinem animi et quasi quandam exaggerationem quam altissimam animi, quae maxime eminet contemnendis et despiciendis doloribus, unam esse omnium rem pulcherrimam, eoque pulchriorem, si vacet populo neque plausum captans se tamen ipsa delectet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 64:2)
nam si omnia fugiendae turpitudinis adipiscendaeque honestatis causa faciemus, non modo stimulos doloris, sed etiam fulmina fortunae contemnamus licebit, praesertim cum paratum sit illud ex hesterna disputatione perfugium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 66:4)
iam tibi aderit princeps fortitudo, quae te animo tanto esse coget, ut omnia, quae possint homini evenire, contemnas et pro nihilo putes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 36:4)
quamquam ab his cantoribus Euphorionis contemnitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 45:2)
nam aut ipsius rei natura qualis et quanta sit, quaerimus, ut de paupertate non numquam, cuius onus disputando levamus docentes, quam parva et quam pauca sint quae natura desideret, aut a disputandi subtilitate orationem ad exempla traducimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 56:2)
cum enim paupertatis una eademque sit vis, quidnam dici potest, quam ob rem C. Fabricio tolerabilis ea fuerit, alii negent se ferre posse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 56:5)
de paupertate agitur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 57:3)
de contemnendo honore:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 57:5)
sunt enim certa, quae de paupertate certa, quae de vita inhonorata et ingloria dici soleant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 81:2)
et tamen, ut medici toto corpore curando minimae etiam parti, si condoluit, medentur, sic philosophia cum universam aegritudinem sustulit, etiam, si quis error alicunde extitit, si paupertas momordit, si ignominia pupugit, si quid tenebrarum obfudit exilium, aut eorum quae modo dixi si quid extitit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 82:1)
metum vero si qui sustulisset, omnem vitae diligentiam sublatam fore, quae summa esset in eis qui leges, qui magistratus, qui paupertatem, qui ignominiam, qui mortem, qui dolorem timerent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 46:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION