라틴어 문장 검색

Sophos universi clamamus et sublatis manibus ad cameram iuramus Hipparchum Aratumque com parandos illi homines non fuisse, donec advenerunt ministri ac toralia praeposuerunt toris, in quibus retia erant picta subsessoresque cum venabulis et totus venationis apparatus, Necdum sciebamus, quo mitteremus suspiciones nostras, cum extra triclinium clamor sublatus est ingens, et ecce canes Laconici etiam circa mensam discurrere coeperunt.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 40:1)
lupus enim villam intravit et omnia pecora perculit, tanquam lanius sanguinem illis misit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 62:19)
Ultimis ab oris attractus scarus atque arata Syrtis, si quid naufragio dedit, probatur:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 93:4)
Ibit ad aras, sancte tuas hircus, pecoris pater, ibit ad aras corniger et querulae fetus suis, hostia lactens.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 133:9)
Illic demersas complorat navita puppes, hic pastor miti perluit amne pecus.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 14:2)
Paucis diebus interpositis provolat, Pecus trucidat, ipsos pastores necat, Et cuncta vastans saevit irato impetu.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Panthera et pastores.9)
Habenti cuidam pecora pepererunt oves Agnos humano capite.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Aesopus et rusticus.2)
Lanificae agellos, pecora, villam, operarios, Boves, iumenta et instrumentum rusticum;
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Poeta.16)
Agros, buvile et pecora cum pastoribus Donate moechae.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Poeta.23)
At illa gaudens pecore et lanae dedita Quacumque summa tradet luxuriae domum.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Poeta.27)
nam illuc e pascuis pecora conveniunt, si quando aquam umbramve sectantur.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 28:3)
Vides ut Aratus minutissima etiam sidera consectetur et colligat;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 43:3)
Constat pecora herbas secuta sic in insulas illas ut in extremam ripam procedere solere, nec prius intellegere mobile solum quam litori abrepta quasi illata et imposita circumfusum undique lacum paveant;
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 20 8:1)
Cum sole et luna semper Aratus erit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 1510)
Quaerat avarus opes et, quae lassarit arando, Aequora periuro naufragus ore bibat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1023)

SEARCH

MENU NAVIGATION