라틴어 문장 검색

Deinde hoc, quod potentissimum est, oportet accedat, ut eius causa faciam, ad quem volam pervenire beneficium, dignumque eum iudicem et libens id tribuam percipiensque ex munere meo gaudium, quorum nihil est in istis, de quibus loquebamur ;
(세네카, 행복론, Liber IV 140:1)
Paucos usque ad verum fructum a liberis percipiendum perduxit aetas ;
(세네카, 행복론, Liber V 23:4)
Quanto satius est gratum adversus perceptas voluptates non aliorum annos computare, sed suos benigne aestimare et in lucro ponere !
(세네카, 행복론, Liber V 105:1)
Hanc voluptatem aequalem, intrepidam, numquam sensuram sui taedium percipit hic, quem deformamus cum maxime, ut ita dicam, divini iuris atque humani peritus.
(세네카, 행복론, Liber VII 13:1)
audacia timidissimorum, discordia familiarissimorum et, publicum malum, incertissimis fidere, fastidire possessa, quae consequi posse spes non fuit.
(세네카, 행복론, Liber VII 131:2)
Professores aliarum artium volgo multique sunt, quasdam vero ex his pueri ad- modum ita percepisse visi sunt, ut etiam praecipere possent.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 35:4)
Omnia nota, omnia ad satietatem percepta sunt.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 41:3)
Sed illud, quod ex venia consequi vis, honestiore tibi via tribuet;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 31:1)
Redisti, non ut voluptatem ex filio perciperes, sed ut consuetudinem desiderii perderes.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 106:2)
Effice, ut frequenter fratris tui memoriam tibi velis occurrere, ut illum et sermonibus celebres et adsidua recordatione repraesentes tibi, quod ita demum consequi poteris, si tibi memoriam eius iucundam magis quam flebilem feceris;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 114:1)
Utrum te in amisso filio movet, quod nullas ex illo voluptates cepisti, an quod maiores, si diutius vixisset, percipere potuisti ?
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 65:2)
Si nullas percepisse te dixeris, tolerabilius efficies detrimentum tuum ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 65:3)
Si confessa fueris percepisse magnas voluptates, oportet te non de eo quod detractum est queri, sed de eo gratias agere quod contigit.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 65:5)
aut dulcedine urbanitatis prolapsus est, aut fecit aliquid, non ut nobis obesset, sed quia consequi ipse non poterat, nisi nos repulisset;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 153:2)
adeoque non est facile consequi beatam vitam, ut eo quisque ab ea longius recedat, quo ad illam concitatius fertur, si via lapsus est ;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION