라틴어 문장 검색

et quin expromis inquit quid rei sit?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 392:2)
revocandum igitur et cogendum quae vellet quaeque sentiret expromere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 601:4)
expromeret sibi, quae in luco Stimulae Bacchanalibus in sacro nocturno solerent fieri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 121:1)
sed et cetera eadem fide expromeret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 124:2)
tum Hispala originem sacrorum expromit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 134:1)
cuius belli et causas et ordinem si expromere velim, immemor sim propositi, quo statui non ultra attingere externa, nisi qua Romanis cohaererent rebus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 573:1)
interrogari Gulussam placuit quid ad eat responderet, aut, si prius mallet expromere, super qua re Romam venisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 241:1)
nam ita per tot annos in amicitia fuerant, ut sociali foedere se cum Romanis non inligarent, ob nullam aliam causam, quam ne spem regibus absciderent auxilii sui, si quid opus esset, neu sibi ipsis fructus ex benignitate et fortuna eorum percipiendi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 296:1)
quis umquam tam nocens reus fuit, cuius vitia vitae tot horis expromi non possent?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 445:1)
nam mihi horror membra misero percipit dictis tuis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 5, scene 1105)
Modo pol percepi, Libane, quid istuc sit loci:
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 1, scene 120)
Magis istuc percipimus lingua dici, quam factis fore.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 1, scene 310)
ubicumque usus siet, pectore expromat suo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 48)
Leaena Placide egredere et sonitum prohibe forium et crepitum cardinum, ne quod hic agimus erus percipiat fieri, mea Planesium.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 1, scene 31)
quid cessas dare potionis aliquid prius quam percipit insania?
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 541)

SEARCH

MENU NAVIGATION