라틴어 문장 검색

Renibus vero percussis, dolor ad inguina testiculosque descendit;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 17:1)
At quum vulva percussa est, dolor in inguinibus, et coxis, et feminibus est;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 19:1)
usus tamen ipse docuit, eum, quem aspis percussit, acetum potius bibere debere.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVII De curatione vulnerum, quae per morsus inferuntur. 15:2)
At si cerastes, aut dipsas, aut haemorrhois percussit, polii, quod aegyptiae fabae aequet, arefactum, in duas potiones dividendum est sic, ut ei rutae paulum adjiciatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVII De curatione vulnerum, quae per morsus inferuntur. 20:1)
Igitur, ubi ea percussa est, protinus requirendum est, num bilem is homo vomuerit;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 1:1)
Sic fatus clipeo, quantum vix ipse deorum arbiter infesto cum percutit aegida nimbo, intonuit.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:104)
quae sic Gaetuli iaculo percussa leaena aut Hyrcana premens raptorem belua partus aut serpens calcata furit?
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:108)
His dictis omnes una fremuere manipli quantum non Italo percussa Ceraunia fluctu, quantum non madidis elisa tonitrua Cauris, secernique negant ereptaque proelia poscunt, insignemque ducem populus defendit uterque et sibi quisque trahit.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:129)
Iam vero muscus, qui more compedis crura vitium devincta comprimit, situque et veterno macerat, ferro destringendus et eradendus est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 6:6)
rursus quicquid e tenero processit, sicut nepos, parcius detondetur, quoniam fere coniunctam gerit ab latere gemmam, cui consulendum est ne falce destringatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 18:3)
repente lymphati destrictis gladiis in centuriones invadunt:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 32장3)
stabant pro contione legiones destrictis gladiis:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 44장7)
simul principes Musulamiorum defectionem coeptantis securi percutit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 24장3)
postremo violentia amoris et facinorum non rudis destringit acinacen vulneratamque ripam ad Araxis trahit, flumini tradit ut corpus etiam auferretur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 51장5)
iam in mortem centurioni ferrum destringenti protendens uterum 'ventrem feri' exclamavit multisque vulneribus confecta est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 8장16)

SEARCH

MENU NAVIGATION