라틴어 문장 검색

ut quicquid deducat intellectuale ad feriendum sensum (quae ratio etiam praecipue viget in artificiali memoria) juvet memoriam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 275:19)
Si enim aer fuerit subter aquam, ascendit rapide versus superficiem aquae, per motum illum plagae (quam vocat Democritus), per quam aqua descendens percutit et attollit aerem sursum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 339:3)
vel quia deficit quantum in objecto pro feriendo sensu;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 380:4)
1. In primo genere non fit deductio ad sensibile, nisi rei, quae cerni non possit propter distantiam, adjiciatur aut substituatur alia res quae sensum magis e longinquo provocare et ferire possit:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 381:1)
Denique objecta sensuum tactus et gustus non feriunt nisi contigua organis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 417:4)
licet necesse sit pilam prius aerem percutere, quam flamma quae pone erat exire potuerit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 432:4)
Hoc autem manifestatur ex sedatione sive cohibitione corporis percussi.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 461:28)
Itaque temporibus quibus illud increbescit, ut alii dicant, ecce in deserto, alii ecce in penetralibus, hoc est, dum quidam Christum quaerunt in haereticorum conciliabulis, quidam in facie ecclesiae externa, opus est prorsus ut illa vox aures hominum quasi perpetuo feriat, nolite exire.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 1:15)
adeo ut duces Alexandri nonnihil ipso spectactulo percussi regem interpellarent atque ut noctu praelium committeret ei auctores erant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 4:6)
Primo, ut ad distantiam maiorem feriant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 8:6)
Cui nisi tot uitae fuerint insignia rite, Fustis hic absque mora feriet caput eius et ora".
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVII. De uiro et uase olei 18:11)
Quod dum narraret, dextramque minando leuaret, Vt percussisset puerum, quasi presto fuisset, Vas in predictum manus inscia dirigit ictum, Seruatumque sibi uas ilico fregit oliui, Sic inopinatum deflens miserabile fatum: "Heu!
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVII. De uiro et uase olei 18:12)
Que mox hunc digne percussit uerbere linguae:
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVII. De uiro et uase olei 18:17)
Putaverunt enim solito eos more percussos cedere; qui fugam simulaverunt, ut abstraherent eos de civitate et quasi fugientes ad supradictas semitas perducerent.
(불가타 성경, 판관기, 20장32)
Percussitque eos Dominus in conspectu filiorum Israel, et interfecerunt ex eis in illo die viginti quinque milia et centum viros, omnes bellatores et educentes gladium.
(불가타 성경, 판관기, 20장35)

SEARCH

MENU NAVIGATION