라틴어 문장 검색

Latent ista omnia Luculle crassis occultata et circumfusa tenebris, ut nulla acies humani ingenii tanta sit, quae penetrare in caelum, terram intrare possit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 164:1)
an vero, iudices, vos soli ignoratis, vos hospites in hac urbe versamini, vestrae peregrinantur aures neque in hoc pervagato civitatis sermone versantur, quas ille leges, si leges nominandae sunt ac non faces urbis, pestes rei publicae, fuerit impositurus nobis omnibus atque inusturus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 12장 2:1)
iste in possessionem bonorum mulieris intrat, ipsam Veneri in servitutem adiudicat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 17장 2:5)
docet enim quemvis, qui omnium rerum rudis esse videatur, bene interroganti respondentem declarare se non tum illa discere, sed reminiscendo recognoscere, nec vero fieri ullo modo posse, ut a pueris tot rerum atque tantarum insitas et quasi consignatas in animis notiones, quas ἐννοίασ vocant, haberemus, nisi animus, ante quam in corpus intravisset, in rerum cognitione viguisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 56:7)
atque hic vir impediri etiam animi aciem aspectu oculorum arbitrabatur, et cum alii saepe, quod ante pedes esset, non viderent, ille infinitatem omnem peregrinabatur, ut nulla in extremitate consisteret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 114:2)
Quīntus, ubi intrāvit, duōs iuvenēs vīdit in atriō colloquentēs.
(옥스포드 라틴 코스 2권, Acadēmīa4)
ad portās accēdēbat cum intrāvērunt duo iuvenēs rīdentēs et magnā vōce colloquentēs.
(옥스포드 라틴 코스 2권, Acadēmīa26)
vix enim sēderat cum plērīque seniōrēs theātrum intrāvērunt ā Brūtō ductī.
(옥스포드 라틴 코스 2권, Brūtus Athēnās advenit32)
continuō intrāvit Theomnēstus;
(옥스포드 라틴 코스 2권, Brūtus Athēnās advenit35)
paucīs post diēbus, labōribus cōnfectīs, in contuberniō quiēscēbat cum optiō intrāvit eīque imperāvit ut ad praetōrium venīret.
(옥스포드 라틴 코스 3권, Philippī5)
cum praetōrium animō trepidō intrāvisset, Brūtus surrēxit eumque cōmiter salūtāvit.
(옥스포드 라틴 코스 3권, Philippī6)
nōluit colōniam intrāre domumque vidēre ab advenīs occupātam.
(옥스포드 라틴 코스 3권, Quīntus Venusiam revīsit35)
tandem Rōmam accessit sed urbem intrāre nōn ausus est;
(옥스포드 라틴 코스 3권, Quīntus amīcō veterī occurrit4)
cum in tablīnum intrāvissent, Maecēnās ad mēnsam sedēbat librum legēns.
(옥스포드 라틴 코스 3권, Quīntus Maecēnātī commendātur13)
"tunc neque more probo videas nec voce serena ingentis trepidare Titos, cum carmina lumbum intrant et tremulo scalpuntur ubi intima versu, tun, vetule, auriculis alienis colligis escas, auriculis, quibus et dicas cute perditus ohe?"
(페르시우스, 풍자, satire 118)

SEARCH

MENU NAVIGATION