라틴어 문장 검색

nec ossa durant ipsa, sed compagibus discussa ruptis mole conlapsa fluunt, defecit ingens corpus et pesti satis Herculea non sunt membra - pro quantum est malum quod esse vastum fateor, o dirum nefas!
(세네카, Hercules Oetaeus 18:12)
o dirum malum!
(세네카, Hercules Oetaeus 18:31)
mitte Gradivum trucem, armetur in me dirus:
(세네카, Hercules Oetaeus 19:14)
quodve tam dirum nefas de te triumphat?
(세네카, Hercules Oetaeus 20:15)
Compesce diras, genitor, irarum minas;
(세네카, Hercules Oetaeus 21:47)
sua perempta dextera mater iacet.
(세네카, Hercules Oetaeus 21:49)
'dextra perempti victor, Alcide, viri olim iacebis;
(세네카, Hercules Oetaeus 22:11)
an magis diri tremuere manes Herculem et visum canis inferorum fugit abruptis trepidus catenis?
(세네카, Hercules Oetaeus 23:32)
' et dirum fremens, qualis per urbes duxit Argolicas canem, cum victor Erebi Dite contempto redit tremente fato, talis incubuit rogo.
(세네카, Hercules Oetaeus 24:41)
si quis Ismarius gregis Thracis cruenti vindicat, carpent greges mea membra diri;
(세네카, Hercules Oetaeus 26:22)
hic dira serpens cecidit, hic ales fera, hic rex cruentus, hic tua fractus manu qui te sepulto possidet caelum leo:
(세네카, Hercules Oetaeus 26:39)
non Argolico rapta leoni fulva pellis contecta iuba laevos operit dira lacertos vallantque ferae tempora dentes:
(세네카, Hercules Oetaeus 27:54)
senio trementem debili atque aevo gravem patrem peremptum queritur et caesi senis discissa membra, cum dolo captae tuo piae sorores impium auderent nefas.
(세네카, 메데아 5:2)
quid cum Ausonium dirae pestes voce canora mare mulcerent.
(세네카, 메데아 6:15)
nihil recuso, dira supplicia ingere:
(세네카, 메데아 8:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION