라틴어 문장 검색

tamen, si circa tumor durus diu permanet, necesse est et diuturnum ulcus esse, et, sano quoque eo, tumorem permanere:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 63:2)
Et Plato quidem in Timaeo eiusdem naturae et alterius nominat, quicquid in mundo est, atque aliud in sua natura permanere putat individuum inconiunctumque et rerum omnium primum, alterum divisibile et nunquam in proprii statu ordinis permanens.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quod omnia ex eiusdem natura et alterius natura consistant idque in numeris primum videri 1:10)
Ad hunc igitur modum cum in singulis rebus, una permanente substantia, possint innumerabilia assignari, secundum proprietates suas ab invicem diversa, quid mirum si una permanente divina essentia, diversae quae in illo sint proprietates, secundum quas distingui tres personae queant?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 43:1)
Nonenim debes abuti potestate ab illis super se tibi concessa, cum de jure"privilegium meretur amittere, qui concessa sibi abutitur potestate.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 313:32)
Sicut ergo anima et caro in unam ad invicem conjunctae personam, in propriis naturis sic discretae permanent, ut nequaquam haec in illam commutetur, alioquin duae res nequaquam dicerentur, ita et divinitas humanitati conjuncta, hoc est humanae animae simul et carni in unam personam sociata, nequaquam in ejus naturam convertitur, ut videlicet spiritualis illa substantia Dei, quae hominem assumpsit, in illam corpoream commutetur substantiam, cum hoc penitus ipsum permaneat ipsa quod prius erat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 27:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION