라틴어 문장 검색

Festinato sol cursu occasum petit, et misericordiam domini celatura nox advenit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 12:2)
Plures enim paupertatis, misericordiae atque ieiunii arbitros declinantes in hoc ipso placere cupiunt, quod placere contemnunt;
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 21:24)
"Fidem et misericordiam non habeo;"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:50)
Nulla fuit Romae alia matronarum, quae meam posset domare mentem, nisi lugens atque ieiunans, squalens sordibus, fletibus paene caecata, quam continuis noctibus domini misericordiam deprecantem sol saepe deprehendit, cuius canticum psalmi sunt, sermo evangelium, deliciae continentia, vita ieiunium.
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 3:7)
Scio multos divites et religiosos ob stomachi angustiam exercere huiusce modi misericordiam per aliena ministeria et clementes esse pecunia, non manu.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 6:10)
Angusta misericordiae Roma fuit;
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 6:23)
Laudent ceteri misericordiam eius, humilitatem, fidem:
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 9:3)
"Corripiet me iustus in misericordia et increpabit me, oleum autem peccatoris non inpinguet caput meum."
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 19:36)
Sed haec ipsa in perniciem redibant, et misera res publica in exitium sui merces erat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, DE LEGIBUS GRACCHANIS 5:1)
nam communibus inter se radicibus haerent nec sine pernicie divelli posse videntur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 8:15)
id quoque enim sine pernicie non fiet eorum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 10:9)
Antium enim Restionem proscriptum solumque nocte fugientem diripientibus bona eius aliis servus conpeditus inscripta fronte, cum post damnationem domini aliena esset misericordia solutus, fugientem persecutus est, hortatusque ne se timeret scientem contumeliam suam fortunae inputandam esse non domino, abditumque ministerio suo aluit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 19:1)
Oportet enim ut oratio pathetica aut ad indignationem aut ad misericordiam dirigatur, quae a Graecis οἶκτος καὶ δείνωσις appellantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, II. 1:3)
Nec desunt apud eundem orationes misericordiam commoventes.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, II. 10:1)
Eleganter hoc servavit, ut ex omni aetate pathos misericordiae moveret.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, III. 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION