라틴어 문장 검색

Legiones ibi veterana sexta secum reducta ceteras reliquit, quo firmius esset eorum regum imperium, qui neque amorem suorum habere poterant, quod fideliter permanserant in Caesaris amicitia, neque vetustatis auctoritatem, paucis diebus reges constituti.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 33:4)
Namque et castella complura locis editis posita, quorum opportunitas castellanos impellebat ad decursiones faciendas et bellum inferendum, expugnavit eaque praeda milites donavit, quae etsi erat tenuis, tamen in tanta provinciae desperatione erat grata, praesertim virtute parta, et cum Octavius ex fuga Pharsalici proeli magna classe in illum se sinum contulisset, paucis navibus Iadertinorum, quorum semper in rem publicam singulare constiterat officium, dispersis Octavianis navibus erat potitus, ut vel classe dimicare posset adiunctis captivis navibus sociorum.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 42:5)
Quo proelio duobus milibus militum amplius amissis, centurionibus XXXVIII, tribunis IIII, cum reliquis copiis Salonam se recepit summaque ibi dificultate rerum omnium pressus paucis mensibus morbo periit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 43:4)
Nam cum ipse paucas in portu navis longas haberet, litteras in Achaiam ad Q.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 44:3)
Quo ut venit, oppidani supplices se Vatinio dediderunt, comperitque ipsum Octavium parvis paucisque navigiis vento secundo regionem Graeciae petisse, inde ut Siciliam, deinde Africam caperet.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 47:4)
nam legionem XXX et XXI paucis mensibus in Italia scriptas Caesar attribuerat Longino, quinta legio nuper ibi erat confecta.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 53:10)
Paucis ei diebus affertur conventum Cordubensem ab eo defecisse Marcellumque aut voluntate aut necessitate adductum — namque id varie nuntiabatur — consentire cum Cordubensibus;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 57:11)
Paucis diebus Q.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 62:1)
Paucis diebus in ea provincia consumptis Sextum Caesarem, amicum et necessarium suum, legionibus Syriaeque praeficit;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 66:1)
Interfecta multitudine omni suorum aut capta Pharnaces cum paucis equitibus profugit;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 76:7)
Eidem tetrarchian [legibus] Gallograecorum iure gentis et cognationis adiudicavit occupatam et possessam paucis ante annis a Deiotaro.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 78:4)
Rufus, qui sententiam Calidii paucis fere mutatis rebus sequebatur.
(카이사르, 내란기, 1권 2:6)
Pauca eiusdem generis addit cum excusatione Pompei coniuncta.
(카이사르, 내란기, 1권 8:8)
Hunc ex primo ordine pauci Caesaris consecuti milites consistere coegerunt.
(카이사르, 내란기, 1권 13:7)
Relictus in itinere cum paucis incidit in Vibullium Rufum missum a Pompeio in agrum Picenum confirmandorum hominum causa.
(카이사르, 내란기, 1권 15:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION