라틴어 문장 검색

subinde ab iisdem tribunis mentio in senatu de agris dividendis inlata est, cui actioni semper acerrime C. Sempronius restiterat, ratis, id quod erat, aut deposita causa leviorem futurum apud patres reum aut perseverantem sub iudicii tempus plebem offensurum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 477:1)
scilicet quia levis causa belli est nec satis quicquam iusti doloris est quod nos ad perseverandum stimulet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 44:3)
quanto est minus operae tueri facta et instare ac perseverare defungique cura?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 53:1)
belli necessitatibus eam patientiam non adhibebimus quam vel lusus ac voluptas elicere solet?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 61:2)
erubescant profecto si quis eis haec obiciat, contendantque, et animis et corporibus suis virilem patientiam inesse, et se iuxta hieme atque aestate bella gerere posse nec se patrocinium mollitiae inertiaeque mandasse tribunis, et meminisse hanc ipsam potestatem non in umbra nec in tectis maiores suos creasse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 63:1)
deum immortalium benignitate suis consiliis patientia militum Veios iam fore in potestate populi Romani;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 227:1)
victus igitur patientia hostium senatum eorum vocari iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 274:1)
Camillus, consilio et virtute in Volsco bello, felicitate in Tusculana expeditione, utrobique singulari adversus collegam patientia et moderatione insignis, magistratu abiit creatis tribunis militaribus in insequentem annum L. et P. Valeriis - Lucio quintum, Publio tertium - et C. Sergio tertium L. Menenio iterum, P. Papirio, Ser.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 282:1)
seditio tum inter Antiates Latinosque coorta, cum Antiates victi malis subactique bello in quo et nati erant et consenuerant deditionem spectarent, Latinos ex diutina pace nova defectio recentibus adhuc animis ferociores ad perseverandum in bello faceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 340:1)
propter dilectum acerbe actum et T. Manlium filium rus relegatum sine ullo crimine, adulescens ipse cuius relegatio patri obiciebatur venit in cubiculum tribuni strictoque gladio coegit eum in verba sua iurare se non perseveraturum in accusatione.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri VII Periocha5)
sed ut amplum videri posset, diuturna patientia fecimus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 42:2)
temptastis patientiam negando militem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 44:1)
caloris ac frigoris patientia par;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 28:1)
et, quo id constantius perseveraret, Q. Fabius Maximus sic eum proficiscentem adlocutus fertur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 467:2)
Gracchus adsidens tantum Casilino, quia praedictum erat dictatoris ne quid absente eo rei gereret, nihil movebat, quamquam quae facile omnem patientiam vincerent nuntiabantur a Casilino:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 247:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION