라틴어 문장 검색

Quo magis hortor, ut quam plurima proferas, quae imitari omnes concupiscant, nemo aut paucissimi possint.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 15 2:1)
Protulit Bruttianus testamentum suum, quod Atticini manu scriptum esse dicebat;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 22 3:1)
At nos eos tantum dicturi aliquid aut lecturi timemus, qui studia sua proferunt, cum illi qui tacent hoc amplius praestent, quod maximum opus silentio reverentur.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 25 1:2)
'Ut Pallas, cui se omnes pro virili parte obligatos fatentur, singularis fidei singularis industriae fructum meritissimo ferat'. Prolatos imperii fines, redditos exercitus rei publicae credas.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 6 6:3)
Idem lacus in flumen egeritur, quod ubi se paulisper oculis dedit specu mergitur alteque conditum meat ac, si quid antequam subduceretur accepit, servat et profert.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 20 9:1)
Ad hos proferendos et tempus et locum opportunissimum elegi, utque iam nunc assuescerent et ab otiosis et in triclinio audiri, Iulio mense, quo maxime lites interquiescunt, positis ante lectos cathedris amicos collocavi.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 21 2:2)
Si laudatus a te laudare te coepero, vereor ne non tam proferre iudicium meum quam referre gratiam videar.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 8 1:1)
Occiso Domitiano statui mecum ac deliberavi, esse magnam pulchramque materiam insectandi nocentes, miseros vindicandi, se proferendi.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 13 2:1)
Pergamus modo itinere instituto, quod ut paucos in lucem famamque provexit, ita multos e tenebis et silentio protulit.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 144)
Quia nequaquam me ut inexspectatum festivumve delectat, si quid molle a cinaedo, petulans a scurra, stultum a morione profertur.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 17 2:4)
Neque enim vereor ne iactantior videar, cum de me aliorum iudicium non meum profero, praesertim apud te qui nec ullius invides laudibus et faves nostris.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 23 6:1)
Ut decreta quibus damnati erant proferebantur, ita nulla monumenta quibus liberati probarentur.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 31 4:4)
ille nihil proferebat, quo restitutum se doceret;
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 58 3:2)
"sed tibi, protulerit cum totum crastinus orbem Cynthius, imperii pignora certa dabo."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권213)
"protulerit terris cum totum Cynthius orbem, Iuppiter imperii pignora certa dabit."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권220)

SEARCH

MENU NAVIGATION