라틴어 문장 검색

Eaque spata fascia inuoluta, quo minus tactu laedat, ad alam brachio derigitur sic, ut caput eius summae alae subiciatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 15장 4:1)
Eaque spatha, fascia involuta, quo minus tactu laedat, ad alam brachio dirigitur sic, ut caput ejus summae alae subjiciatur:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XV De humero luxato. 4:1)
clangoribus alas deest 'cum', ut sit 'alas quatiebant cum clangoribus', ut atque Ixionii vento rota constitit orbis, id est cum vento.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 2263)
A dextro vero iugulo, si id fractum est, ad alam sinistram, a sinistro ad dextram † rursusque sub ala sua fasciari debet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 8장17)
et alas exvit laus ingens Ascanii per transitum, siquidem Cupido alis tantum depositis Ascanius fuit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6901)
alae enim et volucrum sunt et navium, ut velorum pandimus alas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 1422)
deinde, ut nulla re pares erant, amissis trecentis peditibus, viginti quattuor primoribus equitum ex ala, quam sacram vocant, inter quos Antimachus etiam praefectus alae cecidit, abire conantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 735:2)
Alae dictae exercitus equitum ordines, quod circum legiones dextra sinistraque tamquam alae in avium corporibus locabantur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, IV 7:2)
paribus alis leni volatu, ut dixit et in caelum paribus se sustulit alis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2521)
Ennius "neque ill(e tris)te quaeritat sinapi". nonnulli proprie calamos lupinorum alas dici putant, ut Aelius "alae ex lupino s . . . liis", Cato in originibus "alae ex lup . . . leg . . ." de lingua latina alam culmum fabae dic . . .
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 756)
Tum fascia, primum sub ala obvoluta, caput ejus debet comprehendere, deinde per pectus ad alteram alam, ab eaque ad scapulas, rursusque ad ejusdem humeri caput tendere, saepiusque eadem ratione circumagi, bene id teneat.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XV De humero luxato. 7:5)
legimus enim et velorum pandimus alas et contra de apibus nare per aestatem liquidam, cum natatus navium sit, alae vero avium.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2246)
et quia praesidio alae unius latissima Italiae pars defendi nequibat, praemissis Gallorum Lusitanorumque et Britannorum cohortibus et Germanorum vexillis cum ala Petriana, ipse paulum cunctatus est num Raeticis iugis in Noricum flecteret adversus Petronium Vrbicum procuratorem, qui concitis auxiliis et interruptis fluminum pontibus fidus Othoni putabatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 70장5)
Tantumque belli superfuit ut praesidia cohortium alarum legionum uno die Civilis quadripertito invaserit, decimam legionem Arenaci, secundam Batavoduri et Grinnes Vadamque, cohortium alarumque castra, ita divisis copiis ut ipse et Verax, sorore eius genitus, Classicusque ac Tutor suam quisque manum traherent, nec omnia patrandi fiducia, sed multa ausis aliqua in parte fortunam adfore:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 20장1)
Qui tamen et ipse spoliandus est alis, ubi saepius cum examine suo conatur eruptione facta profugere'. Nam velut quadam compede retinebimus erronem ducem detractis alis, qui fugae destitutus praesidio, finem regni non audet excedere, propter quod ne ditionis quidem suae populo permittit longius evagari.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 10장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION