라틴어 문장 검색

plus negotii est, si acutus quoque morbus is factus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 13장 4:2)
Sed hic uinum sorbere, ut supra praecepimus, morbus ipse non patitur:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 13장 5:4)
Vt his autem in ipso morbi feruore sustinendus aeger est, sic, ubi paululum is se remisit, alimenta pleniora et uini quoque aliquid dari potest, dum nihil detur, quod aut refrigeret corpus aut fauces asperet.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 13장 6:1)
ex quo uehemens et acutus morbus oritur, quem peripleumoniacon Graeci uocant.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 14장 1:2)
Id genus morbi plus periculi quam doloris habet.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 14장 1:6)
Haec autem altero quoque die increscente morbo dare satis est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 14장 3:4)
Neque alienum est, dum premit morbus, clausis fenestris aegrum continere:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 14장 4:3)
Alterius quoque uisceris morbus, iocineris, aeque modo longus, modo acutus esse consueuit:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 15장 1:1)
Et haec quidem acuti morbi sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 15장 1:7)
Vtilia in hoc morbo sunt thymum, satureia, hysopum, nepeta, amulum, sesamum, lauri bacae, pini flos, herba sanguinalis, menta, ex malo Cotoneo medium, columbae iecur recens et crudum.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 15장 3:2)
A uisceribus ad INTESTINA ueniendum est, quae sunt et acutis et longis morbis obnoxia.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 18장 1:1)
Ergo eo nomine morbum hunc choleram Graeci nominarunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 18장 1:5)
neque tamen ulli morbo minore momento succurritur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 18장 2:3)
Sed hic quidem morbus et acutus est, et inter intestina stomachumque uersatur sic, ut cuius potissimum partis sit, non facile dici possit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 19장 1:1)
Intra ipsa uero intestina consistunt duo morbi, quorum alter in tenuiore, alter in pleniore est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 20장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION