라틴어 문장 검색

at ille pexus pinguisque doctor aut illic detractionem aut hic adiectionem putabit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 162:1)
in quo pueris nobis ad pinguem sane sonum qu et oi utebantur, tantum ut ab illo qui distingueretur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 293:2)
cur non idem suademus agricolis, ne arva simul et vineta et oleas et arbustum colant, ne pratis et pecoribus et hortis et alvearibus avibusque accommodent curam?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 408:1)
sterilem platanum tonsasque myrtos quam maritam ulmum et uberes oleas praeoptaverim?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 72:2)
surgentia in altum cacumina oleae ferro coercebo;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 73:6)
cui accedit hoc quoque, quod genus, cum dividitur species, nihil habet proprium, ut arbor pinus et olea et cupressus, et ipsius per se nulla proprietas;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 277:2)
sed et uni rei multiplex ratio subiungitur, ut apud Vergilium, sire inde occultas vires et pabula terrae pinguia concipiunt, sive illis omne per ignem excoquitur vitium - et totus locus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 250:1)
quod si negatum est, sententias aptabimus iis vocibus quas habemus, nec rerum nimiam tenuitatem, ut non dicam pinguioribus, fortioribus verbis miscebimus, ne virtus utraque pereat ipsa confusione.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 201:2)
Confitebitur ergo multum se debere ei, cuius administratione ac providentia contingit illi pingue otium et arbitrium sui temporis et inperturbata publicis occupationibus quies.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 73 10:2)
Aiunt inveniri apud Indos mel in arundinum foliis, quod aut ros illius caeli aut ipsius arundinis umor dulcis et pinguior gignat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 84 4:3)
Non nascitur itaque ex malo bonum, non magis quam ficus ex olea.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 25:3)
Itaque nec fluminibus gratias agimus, quamvis aut magna navigia patiantur et ad subvehendas copias largo ac perenni alveo currant aut piscosa et amoena pinguibus arvis interfluant ;
(세네카, 행복론, Liber VI 32:1)
Et illum fortem virum dicam, quem bella non subigunt nec admota vis hostilis exterret, non cui pingue otium est inter desides populos.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 13:3)
Qui, cum agenti causam in frontem mediam quantum poterat attracta pingui saliva inspuisset Lentulus ille patrum nostrorum memoria factiosus et impotens, abstersit faciem et :
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 219:1)
aras tangite supplices, pingues caedite victimas;
(세네카, Hercules Furens 12:53)

SEARCH

MENU NAVIGATION