라틴어 문장 검색

Hic ubi Deucalion (nam cetera texerat aequor) cum consorte tori parva rate vectus adhaesit, Corycidas nymphas et numina montis adorant fatidicamque Themin, quae tunc oracla tenebat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 36:3)
Coniugis ille suae conplexus colla lacertis, finiat ut poenas tandem, rogat "in" que "futurum pone metus" inquit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 71:4)
cuius ebur nitidum fastigia summa tegebat, argenti bifores radiabant lumine valvae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 3:2)
et neque iam cineres eiectatamque favillam ferre potest calidoque involvitur undique fumo, quoque eat, aut ubi sit, picea caligine tectus nescit et arbitrio volucrum raptatur equorum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 19:2)
quosque altum texerat aequor, exsistunt montes et sparsas Cycladas augent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 20:3)
Exuit hic umero pharetram lentosque retendit arcus, inque solo, quod texerat herba, iacebat et pictam posita pharetram cervice premebat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 35:2)
Illud erat tempus, quo te pastoria pellis texit onusque fuit baculum silvestre sinistrae, alterius dispar septenis fistula cannis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 57:1)
Qui simul intravit rorantia fontibus antra, sicut erant, viso nudae sua pectora nymphae percussere viro, subitisque ululatibus omne implevere nemus circumfusaeque Dianam corporibus texere suis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 22:3)
vosne, acrior aetas, o iuvenes, propiorque meae, quos arma tenere, non thyrsos, galeaque tegi, non fronde, decebat?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 55:5)
Pone metum, Proreus et quos contingere portus ede velis dixit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 58:35)
Festum celebrare sacerdos inmunesque operum famulas dominasque suorum pectora pelle tegi, crinales solvere vittas, serta coma, manibus frondentes sumere thyrsos iusserat, et saevam laesi fore numinis iram vaticinatus erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 3:2)
nutu signisque loquuntur, quoque magis tegitur, tectus magis aestuat ignis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 8:8)
Exigit indicii memorem Cythereia poenam, inque vices illum, tectos qui laesit amores, laedit amore pari.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 20:1)
est in parte rubor, violaeque simillimus ora flos tegit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 24:5)
Ille cavis velox adplauso corpore palmis desilit in latices, alternaque bracchia ducens in liquidis translucet aquis, ut eburnea siquis signa tegat claro vel candida lilia vitro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 32:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION