라틴어 문장 검색

vadit inde in primum aditum pontis, insignisque inter conspecta cedentium pugnae terga obversis comminus ad ineundum proelium armis ipso miraculo audaciae obstupefecit hostis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 101:1)
deinde eos quoque ipsos exigua parte pontis relicta revocantibus qui rescindebant cedere in tutum coegit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 103:2)
eam gentem traditur fama dulcedine frugum maximeque vini, nova voluptate, captam Alpes transisse agrosque ab Etruscis ante cultos possedisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 371:1)
hunc transeuntibus Alpes ducem auctoremque Clusium oppugnandi fuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 373:1)
sed eos qui oppugnaverint Clusium non fuisse qui primi Alpes transierint satis constat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 374:1)
nec cum his primum Etruscorum sed multo ante cum iis qui inter Appenninum Alpesque incolebant saepe exercitus Gallici pugnavere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 375:1)
ei in utrumque mare vergentes incoluere urbibus duodenis terras, prius cis Appenninum ad inferum mare, postea trans Appenninum totidem, quot capita originis erant, coloniis missis, quae trans Padum omnia loca, excepto Venetorum angulo qui sinum circumcolunt maris, usque ad Alpes tenuere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 378:1)
Alpes inde oppositae erant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 385:3)
ipsi per Taurinos saltus saltumque Duriae Alpes transcenderunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 388:3)
alia subinde manus Cenomanorum Etitovio duce vestigia priorum secuta eodem saltu favente Belloveso cum transcendisset Alpes, ubi nunc Brixia ac Verona urbes sunt locos tenuere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 390:1)
poenino deinde Boii Lingonesque transgressi cum iam inter atque Alpes omnia tenerentur, Pado ratibus traiecto non Etruscos sed etiam Umbros agro pellunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 391:2)
cetera inter se onere partito ferunt via quae sublicio ponte ducit ad Ianiculum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 445:1)
bellatum cum Gallis eo anno circa Anienem flumen auctor est Claudius inclitamque in ponte pugnam, qua T. Manlius Gallum, cum quo provocatus manus conseruit, in conspectu duorum exercituum caesum torque spoliavit, tum pugnatam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 458:1)
eo certe anno Galli ad tertium lapidem Salaria via trans pontem Anienis castra habuere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 82:1)
pons in medio erat, neutris eum rumpentibus, ne timoris indicium esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 83:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION