라틴어 문장 검색

feriae Latinae pontificum decreto instauratae sunt, quod legati ab Ardea questi in senatu erant sibi in monte Albano Latinis carnem, ut adsolet, datam non esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 10:1)
id quia probum non esse quaestores renuntiaverant, experientibusque pars quarta decocta erat, pecunia Romae mutua sumpta intertrimentum argenti expleverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 18:1)
et C. Sulpicii Galbae pontifices eo anno mortui sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 78:2)
Cornelius Scipio pontifices suffecti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 78:4)
iis triumviris item ut pontificibus lege datum est togae praetextae habendae ius.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 508:2)
sed magnum certamen cum omnibus sacerdotibus eo anno fuit quaestoribus urbanis, Q. Fabio Labeoni et L. Aurelio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 509:1)
eodem anno duo mortui pontifices, novique in eorum locum suffecti, M. Marcellus consul in locum C. Semproni Tuditani, qui praetor in Hispania decesserat, et L. Valerius Flaccus in locum M. Corneli Cethegi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 512:1)
provinciis ita distributis consules, priusquam ab urbe proficiscerentur, ver sacrum ex decreto pontificum iussi facere, quod A. Cornelius Mammula praetor voverat de senatus sententia populique iussu Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 530:1)
horum in tam impotenti regno - neque enim civiliter nimiis opibus utebantur - praetor factus Hannibal vocari ad se quaestorem iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 551:1)
quaestor id pro nihilo habuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 552:1)
enimvero indignum id ratus Hannibal viatorem ad prendendum quaestorem misit subductumque in contionem non ipsum magis quam ordinem iudicum, prae quorum superbia atque opibus nec leges quicquam essent nec magistratus, accusavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 553:1)
huius potitus loci consul eos qui arcem tenuerant liberos esse cum cognatis suaque habere iussit, bergistanos ceteros quaestori ut venderet imperavit, de praedonibus supplicium sumpsit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 240:3)
ea prodigia ex pontificum decreto procurata.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 523:1)
in portam quaestoriam irruperant Galli resistentesque pertinacius occiderant L. Postumium quaestorem, cui Tympano fuit cognomen, et M. Atinium et P. Sempronium, praefectos socium, et ducentos ferme milites.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 540:1)
cetera vendenda quaestori data;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 13:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION