라틴어 문장 검색

Nescit enim mulier aurum vel argentum aut alia sibi oblata munera reiicere neque sui corporis solatia petita denegare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 46:2)
Amor praeterea ratione alia satis videtur odibilis, quia saepius inaequalia pondera portat et eam semper cogit amare, quam nulla posset homo sollicitudine obtinere, qua mutuum illa non sentit amorem, quum amoris non instigetur aculeis.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 47:1)
Crebrescit tandem, atque oculis se plurimus offert Ordinibus structus variis exercitus ingens Alituum, motisque eventilat aera pennis.
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 10:2)
nisi quod unusquisque propriam levius quam amici portat iniuriam.
(DE AMICITIA, CAPUT V. De amicitiae fructibus. 2:9)
Osculum proinde corporale, non nisi certis et honestis causis, aut offerendum est, aut recipiendum.
(DE AMICITIA, CAPUT VI. Osculum corporale quando adhibendum. Osculum spirituale. 1:2)
Verum quod ipse vir magnarum opum nihil pro his mercedis a rege speraverit, hinc advertere perspicuum est, quod omnes delicias divitias que civitatis pronius offerenti, nihil suscipere acquievit, suis volens esse contentus.
(DE AMICITIA, CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiae fons. Amoris origo. 2:3)
Invitus certe recedo, cras profecto cum se tempus obtulerit rediturus.
(DE AMICITIA, CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiae fons. Amoris origo. 2:33)
Rex David amicitiam quam Naas regi filiorum Amon exhibuerat, cum filio eius Hanon misericorditer obtulisset, ille superbus et ingratus amico contumeliam adiecit contemptui.
(DE AMICITIA, CAPUT XIII. De causis dissolvendae amicitiae 2:26)
Ut iumentum factus est, sequens obedientiae frenum, et iugum disciplinae regularis mente et corpore infatigabiliter portans.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 1:24)
Quam utile tunc dolere pro invicem, laborare pro invicem, onera sua portare invicem, cum unusquisque pro altero semetipsum neglegere dulce habet;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 3:6)
Pingunt ore liram, dum cantus imbibit istos Auditus, dulces offert sonus auribus escas.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 14:2)
Luminis astra iubar, frons lilia, balsama naris, Dens ebur osque rosam parit, offert, reddit, adequat;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 30:4)
Non fluidum redolet animum, non mentis obese Segniciem loquitur, subitis non motibus instat A summis exputa labris, sed mentis ab alto Prominet et nostris offert medicamina morbis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 34:2)
Quas Venus, illecebras, que tristia gaudia, tristes Leticias, mala dulcia, pocula fellea terris Offert et felle mellito cumpluit orbem;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 8:6)
Cesaris insultus, belli momenta, furorem Fortune casusque uices Antonius olim De facili posset uitasse, nec uxor, adoptans Mammis serpentes, colubros lactasset et ipsos Vberibus portans, portasset in ubere mortem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 16:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION