라틴어 문장 검색

Sic forensibus ministeriis exercitati frequenter ad carminis tranquillitatem tanquam ad portum feliciorem refugerunt, credentes facilius poema exstrui posse, quam controversiam sententiolis vibrantibus pictam.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 118:3)
Hinc molli stillae lacus et de caudice lento vimineae lances maculataque testa Lyaeo.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 135:10)
Hic fontis lacus est, illic sinus egerit algas:
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 11:5)
Nunc inquit omnes unus exurit lacus Cogitque miseras arida sede emori.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Ranae ad solem.5)
quid suburbanum amoenissimum, quid illa porticus verna semper, quid platanon opacissimus, quid euripus viridis et gemmeus, quid subiectus et serviens lacus, quid illa mollis et tamen solida gestatio, quid balineum illud quod plurimus sol implet et circumit, quid triclinia illa popularia illa paucorum, quid cubicula diurna nocturna?
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 3 1:2)
ibi paulum retentus in Larium lacum decidit.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 30 2:2)
Navigabam per Larium nostrum, cum senior amicus ostendit mihi villam, atque etiam cubiculum quod in lacum prominet:
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 24 2:1)
nam se cum marito ligavit abiecitque in lacum.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 24 4:2)
Villa pulcherrima cingitur viridissimis agris, imminet litori, cuius in sinu fit cum maxime portus.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 31 15:1)
In ore portus insula assurgit, quae illatum vento mare obiacens frangat, tutumque ab utroque latere decursum navibus praestet.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 31 16:1)
Habebit hic portus, et iam habet nomen auctoris, eritque vel maxime salutaris;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 31 17:4)
Colit studia, studiosos amat fovet provehit, multorum qui aliqua componunt portus sinus gremium, omnium exemplum, ipsarum denique litterarum iam senescentium reductor ac reformator.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 12 1:4)
Haec perambulanti mihi ostenditur subiacens lacus nomine Vadimonis;
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 20 3:3)
Lacus est in similitudinem iacentis rotae circumscriptus et undique aequalis:
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 20 4:2)
Nulla in hoc navis - sacer enim -, sed innatant insulae, herbidae omnes harundine et iunco, quaeque alia fecundior palus ipsaque illa extremitas lacus effert.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 20 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION