라틴어 문장 검색

Nam si cunctorum mater est numerorum, quicquid in his, quae ab ea nascuntur, numeris invenitur, necesse est ut ipsa naturali quadam potestate contineat.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De lateribus triangulorum numerorum. 1:2)
Vi enim et potestate primi trianguli, id est unitatis, unitas latus est, actu vero et opere trianguli primi, id est ternarii, dualitas, quam Graeci dyada vocant.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De lateribus triangulorum numerorum. 1:5)
Ex his igitur si primum sumam, id est unitatem, habeo primum triangulum, qui est vi et potestate, nondum etiam actu nec opere.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De generatione triangulorum numerorum 3:1)
Ex his igitur si unum respiciam, primus mihi natus est potestate quadratus.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De quadratorum numerorum generatione rursusque de eorum lateribus 3:1)
Nam primi potestate pentagoni, id est unius, idem unus spatium lateris tenet, secundi vero quinarii, qui est actu ipso atque opere primus pentagonus, bini per latera fixi sunt;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De pentagonis eorumque lateribus 2:4)
Septenarius enim eptagonus nascitur ex senario exagono et uno potestate triangulo;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Qui figurati numeri ex quibus figuratis numeris fiant, inque eo quod triangulus numerus omnium reliquorum principium sit. 1:19)
Primus ergo potestate triangulus est unitas eandemque etiam ponimus virtute pyramidam;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Solidorum generatio numerorum 1:9)
Descriptis enim cunctis tetragonis, id est j iiij viiij xvj xxv xxxvj xlviiij lxiiij lxxxj c, si unitatem primam ex hac dispositione praesumam, erit mihi potestate et vi pyramis ipsa unitas, nondum etiam opere atque actu.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Solidorum generatio numerorum 4:6)
Perfecta enim pyramis est, quae a qualibet basi profecta usque ad primam vi et potestate pyramidam pervenit, unitatem.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De curtis pyramidis 1:2)
Quare etiam vi et potestate cybi, quod est unitas, unus erit in latere.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De cybis vel asseribus vel laterculis vel cuneis vel sphericis vel parallelepipedis numeris 1:15)
Unum enim si respexeris, primus potestate tetragonus est. Sin vero unum tribus coacervaveris, quattuor tetragonus exoritur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quod ex inparibus quadrati, ex paribus parte altera longiores fiant 4:7)
Unitas quoque virtute et potestate ipsa quoque circulus vel sphera est. Quotiens enim punctum in se multiplicaveris, in se ipsum, unde coeperat, terminatur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De circularibus vel sphericis numeris 1:11)
In his igitur qui primus est, potestate et virtute primum cybum faciet;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Cybos eiusdem participare substantiae, quod ab inparibus nascantur 3:1)
Quid autem de dignitatibus potentiaque disseram, qua uos uerae dignitatis ac potestatis inscii caelo exaequatis?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XI 1:1)
Nunc si inter mures uideres unum aliquem ius sibi ac potestatem prae ceteris uindicantem, quanto mouereris cachinno!
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XI 1:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION